Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Trebellius Pollio. Vita Triginta Tyrannorum
    • Capp. VII-IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-IX

7. De Victorino iuniore nihil amplius in litteras est relatum quam quod nepos Victoriae Victorini filius fuit et a matre vel ab avia sub eadem hora, qua Victorinus interemptus, Caesar est nuncupatus ac statim a militibus ira occisus. Extant denique sepulchra circa Agrippinam brevi marmore inpressa humilia, in quibus ulus est inscriptus: "Hic duo Victorini tyranni siti sunt."

8. Victorino et Lolliano, Postumo interemptis Marius ex fabro, ut dicitur, ferrario triduo tantum imperavit. De hoc quid amplius requiratur, ignoro, nisi quod eum insignorum brevissimum fecit imperium. Nam ut ille consul, qui sex meridianis horris consulatum seffectum tenuit, a Marco Tullio tali aspersus est ioco: "Consulem habuimus tam severum tamque censorium, ut in eius magistratu nemo pranderit, nemo cenaverit, nemo dormiverit", de hoc etiam dici posse videatur, qui una die factus est imperator, alia die visis est imperare, tertia interemptus est. Et vir quidem strenuus ac militaribus usque ad imperium gradibus evectus, quem plerique Marmurium, nonnulli Veterium, opificem utpote ferrarium, nuncuparunt. Sed de hoc nimis multa, de quo illud addidisse satis est nullius manus vel ad feriendum vel ad impellendum fortiores fuisse, cum in digitis nervos videretur habuisse non venas. Nam et carra venienta digito salutari reppulisse dicitur et fortissimo quosque uno digito sic adflixisse, ut quasi ligni vel ferri obtunsioris ictu percussi dolerent. Multa duorum digitorum allisione contrivit. Occisus est a quodam militer, qui, cum eius quondam in fabrili officina fuisset, contemptus est ab eodem, vel cum dux esset vel cum imperium cepisset. Addidisse vero dicitur interemptor: "Hic est gladius quem ipse fecisti." Huius contio prima talis fuisse dicitur: "Scio, conmilitones, posse mihi obici artem pristinam, cuius mihi omnes testes estis. Sed dicat quisque quod vult. Utinam ferrum semper exerceam, non vino, non floribus, non mulierculis, non popinis, ut facit Gallienus, indignus patre suo et sui generis nobilitate, depeream. Ars mihi obiciatur ferraria, dum me et exterae gentes ferrum tractasse suis cladibus recognoscant. Enitar denique, ut omnis Alamannia omnisque Germania cum ceteris, quae adiacent, gentibus Romanum populum ferratam putent gentem, ut specialiter in nobis ferrum timeant. Vos tamen cogitetis velim fecisse vos principem, qui numquam quicquam scierit tractare nisi ferrum. Quod idcirco dico, quia scio mihi a luxuriosissima illa peste nihil opponi posse nisi hoc, quod gladiorum atque armorum artifex fuerim."

9. Tusco et Basso conss. cum Gallienus vino et popinis vacaret cumque se lenonibus, mimis et meretricibus dederet ac bona naturae luxuroiae continuatione deperderet, Ingenuus, qui Pannonias tunc regebat, a Moesiacis legionibus imperator est dictus, ceteris Pannoniarum volentibus, neque in quoquam melius consultum rei p. a militibus videbatur quam quod instantibus Sarmatis creatus est imperator, qui fessis rebus mederi sua virtute potuisset. Causa autem ipsi arripiendi tunc imperii fuit, ne suspectus esset imperatoribus, quod erat fortissimus ac rei p. necessarius et militibus, quod imperantes vehementer movet, acceptissimus. Sed Gallienus, ut erat nequam perditus, ita etiam, ubi necessitas coegisset, velox, fortis, vehemens, crudelis, denique Ingenuum conflictu habito vicit eoque occiso in omnes Moesiacos tam milites quam cives asperrime saevit. Nec quemquam suae crudelitatis exortem reliquit, usque adeo asper et truculentus, ut plerasque civitates vacuas a virili sexu relinqueret. Fertur sane idem Ingenuus civitate capta in aquam se mersisse atque ita vitam finisse, ne in tyranni crudelis potestatem veniret. Extat sane epistola Gallieni, quam ad Celerem Verianum scripsit, qua eius nimietas crudelitatis ostenditur. Quam ego idcirco interposui, ut omnes intellegerent hominem luxuriosum crudelissimum esse, si necessitas postulet: "Gallienus Veriano. Non mihi satisfacies, si tantum armatos occideris, quos et fors in bellis interimere potuisset. Perimendus est omnis sexus virilis, si et senes atque inpuberes sine reprehensione nostra occidi possent. Occidendus est quicumque male voluit, occidendus est quicumque male dixit contra me, contra Valeriani filium, contra tot principum patrem fratrem. Ingenuus factus est imperator. Lacera, occide, concide, animum meum intellege, mea mente irascere, qui haec manu mea scripsi."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License