Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Trebellius Pollio. Vita Triginta Tyrannorum
    • Capp. XXV-XXVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXV-XXVII

25. Tetricus iunior puerulus a Victoria Caesar est appellatus, cum illa mater castrorum ab exercitu nuncupata esset. Qui et ipse cum patre per triumphum ductus postea omnibus senatoriis honoribus functus est inlibato patrimonio, quod quidem ad suos posteros misit, ut Arellius Fuscus dicit, semper insignis. Narrabat avus meus hunc sibi familairem fuisse neque quemquam [quam] illi ab Aureliano aut postea ab aliis principibus esse praelatum. Tetricorum domus hodieque extat in monte Caelio inter duos lucos contra Isium Metellinum pulcherrrima, in qua Aurelianus pictus est utrique praetextam tribuens et senatoriam dignitatem, accipiens ab his sceptrum, coronam, cycladem - pictura est de museo; - quam cum dedicassent, Aurelianum ipsum dicuntur duo Tetrici adhibuisse convivio.

26. Pudet iam persequi, quanti sub Gallieno fuerint tyranni vitio pestis illius, si quidem erat in eo ea luxuria, ut rebelles plurimos mereretur, et ea crudelitas, ut iure timeretur. Quare et in Trebellianum bellatum, factum in Isauria principem ipsis Isauris sibi ducem quaerentibus. Quem cum alii archipiratam vocassent, ipse se imperatorem appellavit. Monetam etiam cudi iussit. Palatium in arce Isauria constituit. Qui quidem cum se intima et tuta Isaurorum loca munitus difficultatibus locorum et montibus contulisset, aliquandiu apud Cilicas imperavit. Sed per Gallieni ducem Camsisoleum, natione Aegyptium, fratrem Theodoti qui Aemilianum ceperat, ad campum deductus victus est et occisus. Neque tamen postea Isauri timore, ne in eos Gallienus saeviret, ad aequalitem perduci quavis principum humanitate potuerunt. Denique post Trebellianum pro barbaris habentur; etenim in medio Romani nominis solo regio eorum novo genere custodiarum quasi limes includitur, locis defensa, non hominibus; nam sunt non satura decori, non virtute graves, non instructi armis, non consiliis prudentes, sed hoc solo securi, quod in editis positi adiri nequeunt. Quos quidem divus Claudius paene ad hoc perduxerat, ut a suis semotos locis in Cilicia conlocaret, daturus uni ex amicissimis omnem Isaurorum possessionem, ne quid ex ea postea rebellionis oreretur.

27. Odenatus moriens duos parvulos reliquit, Herrenianum et fratrem eius Timolaum, quorum nomine Zenobia usurpato sibi imperio diutius quam feminam decuit rem p. obtinuit, parvulos Romani imperatoris habitu praeferens purpuratos eosdemque adhibens contionibus, quas illa viriliter frequentavit, Didonem et Samiramidem et Cleopatram sui generis principem inter cetera praedicans. Sed de horum exitu incertum est; multi enim dicunt eos ab Aureliano interemptos, multi morte suo esse consumptos, si quidem Zenobiae posteri etiam nunc Romae inter nobiles manent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License