Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Trebellius Pollio. Vita Divi Claudii
    • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

4. Interest et eorum, qui bonos imitantur principes, et totius orbis humani cognoscere, quae de illo viro senatus consulta sint condita, ut omnes iudicium publicae mentis adnoscant : nam cum esset nuntiatum VIIII. kal. Aprilis ipso in sacrario Matris sanguinis die Clauddium imperatorem factum neque cogi sanatus sacrorum celebrandorum causa posset, sumptis togis itum est ad Apollinis templum ac lectis litteris Claudii principis haec in Claudium dicta sunt : "Auguste Claudi, dii te praestent." Dictum sexagies. "Claudi Auguste, te principem aut qualis tu est, semper optavimus." Dictum quadragies. "Claudi Auguste, te res p. requirebat." Dictum quadragies. "Claudi Auguste, tu frater, tu pater, tu amicus, tu bonus senator, tu vere princeps." Dictum octogies. "Claudi Auguste, tu nos ab Aureolo vindica." Dictum quinquies. "Claudi Auguste, tu nos a Palmyrenis vindica." Dictum quinquies. "Claudi Auguste, tu nos a Zenobia et a Vitruvia libera." Dictum septies. "Claudi Auguste, Tetricus nihil fecit." Dictum septies.

5. Qui primum, ut factus est imperator, Aureolum, qui gravior rei p. fuerat, quod Gallieno multum placebat, conflictu habito a rei p. gubernaculis depulit tyrannumque missis ad populum edictis, datis etiam ad senatum orationibus iudicavit. His accepit quod regantem Aureolum et foedus petentem imperator gravis et serius non audivit, responso tali repudiatum : "Haec a Gallieno petenda fuerant; qui consentiret moribus, poterat et timere". Denique iudicio suorum militum apud Mediolanium Aureolum dignum exitum vita ac moribus suis habuit, et hunc tamen quidam historici laudare conati sunt, et ridicule quidem. Nam Gallus Antipater, ancilla honorum et historicorum dehonestamentum, principium de Aureolo habuit : "Venimus ad imperatorem nominis sui." Magna videlicet virtus ab auro nomen accipere. At ego scio saepius inter gladiatores bonis propugnatoribus hoc nomen adpositum. Habuit proxime tuus libellus munerarius hoc nomen in indice ludiorum.

6. Sed redeamus ad Claudium. Nam, ut superius diximus [triginta], illi Gothi, qui evaserant eo tempore, quo illos Marcianus est persecutus, quosque Claudius emiti non siverat, ne quid fieret, quod effectum est, omnes gentes suorum ad Romanas incitaverant praedas. Denique Scytharum diversi populi, Peuci, Grutungi Austrogoti, Tervingi, Visi, Gipedes, Celtae etiam et Eruli, praedae cupiditate in Romanum solum inruperunt atque illic pleraque vastarunt, dum aliis occupatus est Claudius dumque se ad id bellum, quod confecit, imperatorie instruit, ut videantur fata Romana boni principis occupatione lentata, sed credo, ut Claudii gloria adcresceret eiusque fieret gloriosior toto penitus orbe victoria. Armatorum denique gentium trecenta viginti milia tunc fuere. Dicat nunc, qui nos adulationis accusat, Claudium minus esse amabilem. Armatorum trecenda viginti milia : quis tandem Xerxes hoc habuit? Quae fabella istum numerum adfinxit? Quis poeta conposuit? Trecenda viginti milia armatorum fuerunt. Adde servos, adde familias, adde carraginem et epotata flumina consumptasque silvas, laborasse denique terram ipsam, quae tantum barbarici tumoris excepit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License