Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Divi Aureliani
    • Capp. XLI-XLV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XLI-XLV

41. Non iniucundum est ipsas inserere litteras, quas ad senatum exercitus misit : "Felices ac fortes exercitus senatui P. Q. R. Aurelianus imperator noster per fraudem unius hominis et per errorem bonorum ac malorum interemptus est. Hunc inter deos referte, sancti et venerabiles domini p. c., et de vobis aliquem, sed dignum vestro iudicio principem mittite. Nos enim de his, qui vel errarunt [qui] vel male fecerunt, imperare nobis neminem patimur." Rescriptum ex senatus consulto. Cum die III. nonarum Februariarum senatus amplissimus in curiam Pompilianam convenisset, Aurelius Gordianus consul dixit : "Referimus ad vos, p. c., litteras exercitus felicissimi." Quibus recitatis Aurelius Tacitus, primae sententiae senator, ita loquutus est : - hic autem est qui post Aurelianum sententia omnium imperator est appellatus. - "recte atque ordine consuluissent dii immortales, p.c., si boni principes ferro inviolabiles extitissent, ut longiorem ducerent vitam neque contra eos aliqua esset potestas his, qui neces infandas tristissima mente concipiunt. Viveret enim princips Aurelianus, quo neque fortior neque utilior fuit quisquam. Respirare certe post infelicitatem Valeriani, post Gallieni mala imperante Claudio coeperat nostra res p.; at aedem reddita fuerat Aureliano toto penitus orbe vincente. Ille nobis Gallias dedit, ille Italiam liberavit, ille Vindelicis iugum barbaricae servitutis amovit. Illo vincente Illyricum restitutum est, redditae Romanis legibus Thraciae. Ille, pro pudore, orientem femineo pressum iugo in nostra iura restituit, ille Persas, insultantes adhuc Valeriani nece, fudit, fugavit, oppressit. Illum Saraceni, Blemmyes, Exsomitae, Bactrani, Seres, Hiberi, Albani, Armenii, populi etiam Indorum veluti praesentem paene venerati sunt deum. Illius donis, quae a barbaris gentibus meruit, refertum est Capitolium. Quindecim milia librarum auri ex eius liberalitate unum tenet templum, omnia in urbe fana eius micant donis. Quare, p.c., vel deos ipsos ioure convenio, qui talem principem interire passi sunt, nisi forte secum eum esse maluerunt. Decerno igitur divinos honores, idque vos omnes aestimo esse facturos. Nam de imperatore diligendo ad eundem exercitum censeo esse referendum. Etenim in tali genere sententiae nisi fiat quod dicitur, et electi periculum erit et eligentis invidia." Probata sententia est Taciti. Attamen cum iterum atque iterum mitteretur, ex senatus consulto, quod in Taciti vita dicemus, Tacitus factus est imperator.

42. Aurelianus filiam solam reliquit, cuius posteri etiam nunc Romae sunt. Aurelianus namque pro consule Ciliciae, senator optimus, sui vere iuris vitaeque venerabilis, qui nunc in Sicilia vitam agit, eius est nepos. Quid hoc esse dicam, tam paucos bonos extitisse principes, cum iam tot Caesares fuerint ? Nam ab Augusto in Diocletianum Maximianumque principes quae series purpuratorum sit, index publicus tenet. Sed in his optimi ipse Augustus, Flavius Vespasianum, Flavius Titus, Cocceius Nerva, divus Traianus, divus Hadrianus, Pius et Marcus Antonini, Severus Afer, Alexander Mammaeae, divus Claudius et divus Aurelianus. Valerianum, enim, cum optimus fuerit, ab omnibus infelicitas separavit. Vides, quaeso, quam pauci sint principes boni, ut bene dicxtum sit a quodam mimico scurra Claudii huius temporibus in uno anulo bonos principes posse perscribi atque depingi. At contra quae series malorum ? Ut enim omittamus Vitellios, Caligulas et Nerones, quis ferat Maximinos et Filippos atque illam inconditae multitudinis faecem ? Tametsi Decios excerpere debeam, quorum et vita et mors veteribus comparanda est.

43. Et quaeritur quidem, quae res malos principes faciat : iam primum, mi amice, licentia, deinde rerum copia , amici praeterea inprobi, satellites detestandi, eunuchi avarissimi, aulici vel stulti vel detestabiles et, quod negari non potest, rerum publicarum ignorantia. Sed ego a patre meo audivi Diocletianum principem iam privatum dixisse nihil esse difficilius quam bene imperare. Colligunt se quattuor vel quinque atque unum consilium ad decipiendum imperatorem capiunt, dicunt, quid probandum sit. Imperator, qui domi clausus est, vera non novit. Cogitur hoc tantum scire, quod illi loquuntur, facit iudices, quos fieri non oportet, amovet a re p., Quos debeat optinere. Quid multa ? Ut Diocletianus ipse dicebat, bonus, cautus, optimus venditur imnperator. Haec Diocletiani verba sunt, quaae idcirco inserui, ut prudentia tua sciret nihil esse difficilius bono principe.

44. Et Aurelianum quidem multi neque inter bonos neque inter malos principes ponuntm idcirco quod ei clementia, imperatorum dos prima, defuerit. Verconnius Herennianus praefectus praetorii Diocletiani teste Asclepiodoto saepe dicebat Diocletianum frequenter dixisse, cum Maximiani asperitatem reprehenderet, Aurelianum magis ducem esse debuisse quam principem. Nam eius nimia ferocitas eidem displicebat. Mirabile fortasse videtur quod conpertum Diocletiano Asclepiodotus Celsino consiliario suo dixisse perhibetur, sed de hoc posteri iudicabunt. Docebat enim quodam tempore Aurelianum Gallicanas consuluisse Dryadas sciscitantem, utrum apud eius posteroa imperium permaneret, cum illas respondisse dixit nullius clarius in re p. nomen quam Claudii posterorum futurum. Et est quidem iam Constantius imperator, eiusdem vir sanguinis, cuius puto posteros ad eam gloriam,quae a Dryadibus pronuntiata sit, pervenire. Quod idcirco ego in Aureliani vita constitui, quia haec ipsi Aureliano consulenti responsa sunt.

45. Vectigal ex Aegypto urbi Romae Aurelianus vitri, chartae, lini, stuppae atque anabolicas species aeternas constituit. Thermas in Transtiberina regione Aurelianus facere paravit hiemales, quod aquae frigidioris copia illic deesset. Forum nominis sui in Ostiensi ad mare fundare coepit. In quo postea praetorium publicum constitutum est. Amicos suos honeste ditavit et modice, ut miserias paupertatis effugerent et divitiarum invidiam patrimonii moderatione vitarent. Vestem holosericam neque ipse in vestiario suo hubuit neque alteri utendam dedit. Et cum ab eo uxor sua peteret, ut tunicopallio blatteo serico uteretur, ille respondit : "absit ut auro fila pensentur." Libra enim auri tunc libra serici fuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License