Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Taciti
    • Capp. XVII-XIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVII-XIX

17. Omina imperii Tacito haec fuerunt: fanaticus quidam in templo Silvani tensis membris exclamavit: 'tacita purpura, tacita purpura', idque septimo. quod quidem postea omini deputatum est. vinum, quo libaturus Tacitus fuerat in templo Herculis Fundani, subito purpureum factum est. vitis, quae uvas Aminnias albas ferebant, eo anno, quo ille imperium meruit, purpurascere ...... plurima purpurea facta sunt. mortis omina haec fuerunt: patris sepulchrum {subito} disruptis ianuis se aperuit. matris umbra se per diem et Tacito et Floriano velut viventis optulit, nam diversis patribus nati ferebantur. in larario dii omnes seu terrae motu seu casu aliquo conciderunt. imago Apollinis, quae ab his colebatur, ex summo fastigio in lectulo posita sine hominis cuiuspiam manu deprehensa est. sed quousque ultra progredimur? sunt a quibus ista dicantur. nos ad Probum et ad Probi gesta insignia reservemus.

18. Et quoniam me promisi aliquas epistulas esse positurum, quae creato Tacito principe gaudia senatus ostenderent, his additis finem scribendi faciam. epistulae publicae: 'senatus amplissimus curiae Carthaginensi salutem dicit. quod bonum, faustum, felix salutareque sit rei p. orbique Romano, dandi ius imperii, appellandi principis, nuncupandi Augusti ad nos revertit. ad nos igitur referte, quae magna sunt. omnis provocatio praefecti urbis erit, quae tamen a proconsulibus et ab ordinariis iudicibus emerserit. in quo quidem etiam vestram in antiquum statum redisse credimus dignitatem, si quidem primus hic ordo est, qui recipiendo vim suam ius suum ceteris servat.' alia epistula: 'sernatus amplissimus curiae Trevirorum. ut estis liberi et semper fuistis, laetari vos credimus. creandi principis iudicium ad senatum redit, simul etiam praefecturae urbanae appellatio universa decreta est.' eodem modo scriptum est Antiochensibus, Aquileiensibus, Mediolanensibus, Alexandrinis, Thessalonicensibus, Corinthiis et Atheniensibus.

19. Privatae autem epistulae haec fuerunt: 'Autronio lusto patri Autronius Tiberianus salutem. nunc te, pater sancte, interesse decuit senatui amplissimo, nunc sententiam dicere, cum tantum auctoritas amplissimi ordinis creverit, ut reversae in antiquum statum rei p. nos principes demus, nos faciamus imperatores, nos denique nuncupemus Augustos. fac igitur ut convalescas, curiae interfuturus antiquae. nos recepimus ius proconsulare, redierunt ad praefectum urbi appellationes omnium potestatum et omnium dignitatum.' item alia: 'Claudius Sapilianus Cereio Maeciano patruo salutem. optinuimus, pater sancte, quod semper optavimus: in antiquum statum senatus revertit. nos principes facimus, nostri ordinis sunt potestates. gratias exercitui Romano et vere Romano: reddidit nobis, quam semper habuimus potestatem. abice Baianos Puteolanosque secessus, da te urbi, da { te } curiae. floret Roma, floret tota res p.; imperatores damus, principes facimus; possumus et prohibere, qui coepimus facere. dictum sapienti sat est.' Longum est omnes epistulas conectere, quas repperi, quas legi. tantum illud dico senatores omnes ea esse laetitia elatos, ut in domibus suis omnes albas hostias caederent, imagines frequenter aperirent, albati sederent, convivia sumptuosiora praeberent, antiquitatem sibi redditam crederent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License