Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Firmi, Saturnini, Proculi et Bonosi
    • Capp. VII-IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-IX

7. Saturninus oriundo fuit Gallus, ex gente hominum inquietissima et avida semper vel faciendi principis vel imperii. huic inter ceteros duces, quod vere summus vir esset, certe videretur, Aurelianus limitis orientalis ducatum dedit, sapienter praecipiens, ne umquam Aegyptum videret. cogitabat enim, quantum videmus, vir prudentissimus Gallorum naturam et verebatur, ne, si praeturbidam civitatem vidisset, quo eum natura ducebat, eo societate quoque hominum duceretur. sunt enim Aegyptii, ut satis nosti, inventi ventosi, furibundi, iactantes, iniuriosi atque adeo vani, liberi, novarum rerum usque ad cantilenas publicas cupientes, versificatores, epigrammatarii, mathematici, haruspices, medici. nam in eis Christiani, Samaritae et quibus praesentia semper tempora cum enormi libertate displiceant. ac ne quis mihi Aegyptiorum irascatur et meum esse credat, quod in litteras rettuli, Hadriani epistolam, promam ex libris Flegontis liberti eius proditam, ex qua penitus Aegyptiorum vita detegatur.

8. 'Hadrianus Augustus Serviano consuli salutem. Aegyptum, quam mihi laudabas, Serviane carissime, totam didici levem, pendulam et ad omnia famae momenta volitantem. illic qui Serapem colunt, Christiani sunt et devoti sunt Serapi, qui se Christi episcopos dicunt, nemo illic archisynagogus Iudaeorum, nemo Samarites, nemo Christianorum presbyter non mathematicus, non haruspex, non aliptes. ipse ille patriarcha cum Aegyptum venerit, ab aliis Serapidem adorare, ab aliis cogitur Christum. genus hominum seditiosissimum, vanissimum, iniuriosissimun, civitas opulenta, dives, fecunda, in qua nemo vivat otiosus. alii vitrum, conflant, aliis chartha conficitur, omnes certe linifiones aut cuiuscumque artis et professionis videntur; et habent podagrosi, quod agant, habent praecisi, quod agant, habent caeci, quod faciant, ne chiragrici quidem apud eos otiosi vivunt. unus illis deus nummus est. hunc Christiani, hunc Iudaei, hunc omnes venerantur et gentes. et utinam melius esset morata civitas, digna profecto, quae pro sui fecunditate, quae pro sui magnitudine totius Aegypti teneat principatum. huic ego cuncta concessi, vetera privilegia reddidi, nova sic addidi, ut praesenti gratias agerent. denique ut primum inde discessi, et in filium meum Verum multa dixerint, et de Antinoo quae dixerint, comperisse te credo. nihil illis opto, nisi ut suis pullis alantur, quos quem ad modum fecundant, pudet dicere. calices tibi allassontes diversi coloris transmisi, quos mihi sacerdos templi obtulit, tibi et sorori meae specialiter dedicatos, quos tu velim festis diebus conviviis adhibeas. caveas tamen, ne his Africanus noster indulgenter utatur.'

9. Haec ergo cogitans de Aegyptiis Aurelianus iusserat, ne Saturninus Aegyptum videret, et mente quidem divina. nam ut primum Aegyptii magnam potestatem ad se venisse viderunt, statim clamarunt: 'Saturnine Auguste, dii te servent!' et ille quidem, quod negari non potest, vir sapiens de Alexandrina civitate mox fugit atque ad Palaestinam rediit. ibi tamen cum cogitare coepisset tutum sibi non esse, si privatus viveret, deposita purpura ex simulacro Veneris cyclade uxoria militibus circumstantibus amictus et adoratus est. avum meum saepe dicentem audivi se interfuisse, cum ille adoraretur. 'flebat', inquit, 'et dicebat: "necessarium, si non adroganter dicam, res p. virum perdidit. ego certe instauravi Gallias, ego a Mauris possessam Africam reddidi, ego Hispanias pacavi. sed quid prodest? omnia haec adfectato semel honore perierunt."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License