Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Spartianus. Vita Hadriani
    • Capp. XIX-XXI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIX-XXI

19. In Etruria praeturam imperator egit. Per Latina opida dictator et aedilis et duumvir fuit, apud Neapolim demarchus, in patria sua quinquennalis et item Hadriae quinquennalis, quasi in alia patria, et Athenis archon fuit. In omnibus paene urbibus et aliquid aedificavit et ludos edidit. Athenis mille ferarum venationem in statio exhibuit. Ab urbe Roma numquam ullum venatorem aut scaenicum avocavit. Romae post ceteras inmensissimas voluptates in honorem socrus suae aromatica populo donavit, in honorem Traiani balsama et crocum per gradus theatri fluere iussit. Fabulas omnis generis more antiquo in theatro dedit, histriones aulicos publicavit. In circo multas feras et saepe centum leones interfecit. Militares pyrrichas populo frequenter exhibuit. Gladiatores frequenter spectavit. Cum opera ubique infinita fecisset, numquam ipse nisi in Traiani patris templo nomen suum scripsit. Romae instauravit Pantheum, saepta, basilicam Neptuni, sacras aedes plurimas, forum Augusti, lavacrum Agrippae, eaque omnia propriis auctorum nominibus consecravit. Fecit et sui nominis pontem et sepulchrum iuxta Tiberim et aedem Bonae Deae. Transtulit et colossum stantem atque suspensum per Decrianum architectum de eo loco, in quo nunc templum Urbis est, ingenti molimine, ita ut operi etiam elephantos viginti quattuor exhiberet. Et cum hoc simulacrum post Neronis vultum, cui antea dicatum fuerat, Soli consecrasset, aliud tale Apollodoro architecto auctore facere Lunae molitus est.

20. In conloquiis etiam humillimorum civilissimus fuit, detestans eos, qui sibi hanc voluptatem humanitatisquasi servantes fastigium principis inviderent. Apud Alexandriam in musio multas quaestiones professoribus proposuit et propositas ipse dissolvit. Marius Maximus dicit eum natura crudelem fuisse et idcirco multa pie fecisse, quod timeret, ne sibi idem, quod Domitiano accidit, eveniret. Et cum titulos in operibus non amaret, multas civitates Hadrianopolis appellavit, ut ipsam Karthaginem et Athenarum partem. Aquarum ductus etiam infinitos hoc nomine nuncupavit. Fisci advocatum primus instituit. Fuit memoriae ingentis, facultatis inmensae ; nam ipse orationes et dictavit et ad omnia respondit. Ioca eius plurima exstant ; nam fuit etiam dicaculus. Unde illud quoque innotuit, quod, cum cuidam canescenti quiddam negasset, eidem iterum petenti sed infecto capite respondit "iam hoc patri tuo negavi". Nomina plurimis sine nomenclatore reddidit, quae semel et congesta simul audiverat, ut nomenclatores saepius errantes emendarit. Dixit et veteranorum nomina, quos aliquando dimiserat. Libros statim lectos et ignotos quidem plurimis memoriter reddidit. Uno tempore scripsit, dictavit, audivit et cum amicis fabulatus est (si potest credi). Omnes publicas rationes ita complexus est, ut domum privatam quivis paterfamilias diligens non satis novit. Equos et canes sic amavit, ut eis sepulchra constitueret. Oppidum Hadrianotheras in quodam loco, quod illic et feliciter esset venatus et ursam occidisset aliquando, constituit.

21. De iudicis omnibus semper cuncta scrutando tamdiu requisivit, quamdiu verum inveniret. Libertos suos nec sciri voluit in publico nec aliquid apud se posse, dicto suo omnibus superioribus principibus vitia imputans libertorum, damnatis omnibus libertis suis, quicumque se de eo iactaverant. Unde extat etiam illud severum quidem sed prope ioculare de servis. nam cum quodam tempore servum suum inter duos senatores e conspectu ambulare vidisset, misit, qui ei collafum daret diceretque : "Noli inter eos ambulare, quorum esse adhuc potes servus". Inter cibos unice amavit tetrafarmacum, quod erat de fasiano, sumine, perna et crustulo. Fuerunt eius temporibus fames, pestilentia, terrae motus, quae omnia, quantum potuit, procuravit multisque civitatibus vastatis per ista subvenit. Fuit etiam Tiberis inundatio. Latium multis civitatibus dedit, tributa multis remisit. Expeditiones sub eo graves nullae fuerunt; bella etiamsilentio paene transacta. A militibus propter curam exercitus nimiam multum amatus est, simul quod in eos liberalissimus fuit. Parthos in amicitia semper habuit, quod inde regem retraxit, quem Traianus inposuerat. Armeniis regem habere permisit, cum sub Traiano legatum habuissent. Mesopotamenos non exegit tributum, quod Traianus inposuit. Albanos et Hiberos amicissimos habuit, quod reges eorum largitionibus prosecutus est, cum ad illum venire contempsissent. Reges Bactrianorum legatos ad eum amicitiae petendae causa supplices miserunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License