Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Antonini Pii
    • Capp. I-V
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Iulius Capitolinus. Vita Antonini Pii

Capp. I-V

1. Tito Aurelio Fulvo Boionio Antonino Pio paternum genuse Gallia Transalpina, Nemausense scilicet, avus Titus Aurelius Fulvus, qui per honores diversos ad secundum consulatum et praefecturam urbis pervenit, pater Aurelius Fulvus, qui et ipse fuit consul, homo tristis et integer, avia materna Boionia Procilla, mater Arria Fadilla, avus maternus Arrius Antoninus, bis consul, homo sanctus et qui Nervam miseratus esset, quod imperare coepisset, soror uterina Iulia Fadilla, vitricus Iulius Lupus consularis, socer Annius Verus, uxor Annia Faustina, filii mares duo, duae feminae, gener per maiorem filiam Lamia Silvanus, per minorem Marcus Antoninus fuere. Ipse Antoninus Pius natus est XIII. kl. Oct. FL. Domitiano XII et Cornelio Dolabella conss. In villa Lanuvina. Educatus Lori in Aurelia, ubi postea palatium extruxit, cuius hodieque reliquiae manent. Pueritiam egit cum avo paterno, mox cum materno, omnes suos religiose colens, atque adeo et consobrinorum et vitrici et multorum adfinium hereditate ditatus est.

2. Fuit vir forma conspicuus, ingenio clarus, moribus clemens, nobilis, vultu placidus, ingenio singulari, eloquentiae nitidae, litteraturae praecipuae, sobrius, diligens agri cultor, mitis, largus, alieni abstinens, et omnia haec cum mensura et sine iactantia, in cunctis postremo laudabilis et qui merito Numae Pompilio ex bonorum sententia conparatur. Pius cognominatus est a senatu, vel quod soceri fessiiam aetatem manu praesente senatu levaret (quod quidem non satis magnae pietatis est argumentum, cum impius sit magis, qui ista non faciat, quam pius qui debitum reddat) vel quod eos, quos Hadrianus per malam valetudinem occidi iusserat, reservavit, vel quod Hadriano contra omnium studia post mortem infinitos atque inmensos honores decrevit, vel quod, cum se Hadrianus interimere vellet, ingenti custodia et diligentia fecit, ne id posset admittere, vel quod vere natura clementissimus et nihil temporibus suis asperum fecit. Idem fenus trientarium, hoc est minimis usuris exercuit, ut patrimonio suo plurimos adiuvaret. Fuit quaestor liberalis, praetor splendidus, consul cum Catilio Severo. Hic in omni vita sua privata in agris frrequentissime vixit, sed clarus in locis omnibus fuit. Ab Hadriano inter quattuor consulares, quibus Italia committebatur, electus est ad eam partem Italiae regendam, in qua plurimum possidebat, ut Hadrianus viri talis et honori consuleret et quieti.

3. Huic, cum Italiam regeret, imperii omen est factum. nam cum tribunal ascendisset, inter alias adclamationes dictum est "Auguste, dii te servent". Proconsulatum Asiae sic egit, ut solus avum vinceret. In proconsulatu etiam sic imperii omen accepit : nam cum sacerdos femina Trallis ex more proconsules semper hoc nomine salutaret, non dixit "ave pro consule", sed "ave imperator". Cysici etiam de simulacro dei ad statuam eius corona translata est. Et post consulatum in virdiario taurus marmoreus cornibus ramis arboris adcrescentibus adpensus est, et fulgur caelo sereno sine noxa in eius domum venit, et in Etruria dolia, quae defossa fuerant, supra terram reperta suntet statuas eius in omni Etruria examen apium replevitet somnio saepe monitus est penatibus suis Hadriani simulacrum inserere. Proficiscens ad proconsulatum filiam maiorem amisit. De huius uxore multa dicta sunt ob nimiam libertatem et vivendi facilitatem, quae iste cum animi dolore compressit. Post proconsulatum in consiliis Hadriani Romae frequens dixit de omnibus, quibus Hadrianus consulebat, mitiorem sententiam semper ostendens.

4. Genus sane adoptionis tale fertur : mortuo Aelio Vero, quem sibi Hadrianus adoptaverat et Caesarem nuncupaverat, dies senatus habebatur; eo Arrius Antoninus soceri vestigia levans venit atque idcirco ab Hadriano dicitur adoptatus. Quae causa sola esse adoptionis nec potuit omnino nec debuit, maxime cum et semper rem publicam bene egisset Antoninus et in proconsulatu se sanctum gravemque praebuisset. Ergo cum eum Hadrianus adoptare se velle publicasset, acceptum est spatium deliberandi, utrum adrogari ab Hadriano vellet. Adoptionis lex huiusmodi data est, ut quemadmodum Antoninus ab Hadriano adoptabatur, ita sibi ille adoptaret M. Antoninum, fratris uxoris suae filium, et L. Verum, Aelii Veri, qui ab Hadriano adoptatus fuerat, filium, qui postea Verus Antoninus est dictus. Adoptatus est V. kl. Mart. die in senatu gratias agens, quodde se ita sensisset Hadrianus. Factusque est patri et in imperio proconsulari et in tribunicia potestate collega. Huius primum hoc fertur, quod, cum ab uxore argueretur quasi parum nescio quid suis largiens, dixerit : "stulta, posteaquam ad imperium transivimus, et illud, quod habuimus ante, perdidimus." Congiarium militibus populo de proprio dedit et ea, quae pater promiserat. Et ad opera Hadriani plurimum contulit et aurum coronarium, quod adoptionis suae causa oblatum fuerat, Italicis totum, medium provincialibus reddidit.

5. Et patri, cum advixerit, religiosissime paruit. Sed Hadriano apud Baias mortuo reliquias eius Romam pervexit sancte ac reverenter atque in hortis Domitiae conlocavit, etiam repugnantibus cunctis inter divos eum rettulit. Uxorem Faustinam Augustam appellari a senatu permisit. Pii appellationem recepit. Patri et matri atque avis et fratribus iam mortuis statuas decretas libenter accepit. Circenses natalisuo dicatos non respuit aliis honoribus refutatis. Clipeum Hadriano magnificentissimum posuit et sacerdotes instituit. Factus imperator nulli eorum, quos Hadrianus provexerat, successorem dedit fuitque ea constantia, ut septenis et novenis annis in provinciis bonos praesides detineret. Per legatos suos plurima bella gessit. nam et Brittanos per Lollium Urbicum vicit legatum alio muro cespiticio summotis barbaris ducto et Mauros ad pacem postulandam coegit et Germanos et Dacos et multas gentes atque Iudaeos rebellantes contudit per praesides ac legatos. In Achaia etiam atque apud Aegyptum rebelliones repressit. Alanos molientis saepe refrenavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License