Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Marci Antonini philosophi
    • Capp. XXI-XXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXI-XXIV

21. Cum Mauri Hispanias prope omnes vastarent, res per legatos bene gestae sunt. Et cum per Aegyptum Bucolicis milites gravia multa fecissent, per Avidium Cassium retunsi sunt, qui postea tyrannidem arripuit. Sub ipsis profectionis diebus in secessu Praenestino agens filium, nomine Verum Caesarem, execto sub aure tubere septennem amisit. Quem non plus quinque diebus luxit consolatusque etiam medicos [se] actibus publicis reddidit. Et quia ludi Iovis Optimi Maximi erant, interpellari eos publico luctu noluit iussitque, ut statuae tantum modo filio mortuo decernerentur, et imago aurea circensibus per pompam ferenda, et ut saliari carmini nomen eius insereretur. Instante sane adhuc pestilentia et deorum cultum diligentissime restituit et servos, quem ad modum bello Punico factum fuerat, ad militiam paravit, quos voluntarios exemplo volonum appellavit. Armavit etiam gladiatores, quos obsequentes appellavit. Latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit. Armavit et diogmitas. emit et Germanorum auxilia contra Germanos. Omni praaeterea diligentia paravit legiones ad Germanicum et Marcomannicum bellum. Et, ne provincialibus esset molestus, auctionem rerum aulicarum, ut diximus, fecit in foro divi Traiani, in qua praeter vestes et pocula et vasa aurea etiam signa cum tabulis magnorum artificum vendidit. Marcomannos in ipso transitu Danuvii delevit et praedam provincialibus reddidit.

22. Gentes omnes ab Illyrici limite usque in Galliam conspiraverant, ut Marcomanni, Varistae, Hermunduri et Quadi, Svevi, Sarmatae, Lacringes et Burei + hi aliique cum Victualis, Sosibes, Sicobotes Roxolani, Basternae, Halani, Peucini, Costoboci. Inminebat et Parthicum bellum et Brittanicum. Magno igitur labore etiam duo gentes asperimas vicit militibus sese imitantibus, ducentibus etiam exercitum legatis et praefectis praetorio, accepitque in deditionem Marcomannos plurimis in Italiam traductis. Semper sane cum optimatibus non solum bellicas res sed etiam civiles, priusquam faceret aliquid, contulit. Denique sententia illius praecipua semper haec fuit : "Aequius est, ut ego tot talium amicorum consilium sequar, quam ut tot tales amici meam unius voluntatem sequantur." Sane quia durus videbatur ex philosophiae institutione Marcus ad militiae labores atque ad omnem vitam, graviter carpebatur, sed male loquentum vel sermoni vel litteris respondebat. Et multi nobiles bello Germanico sive Marcomannico immo plurimarum gentium interierunt - quibus omnibus statuas in foro Ulpio colloquavit -; quare frequenter amici suaserunt, ut a bellis discederet [et] Romam veniret, sed ille contempsit ac perstitit nec prius recessit, quam omnia bella finiret. Provincias ex proconsularibus consulares aut ex consularibus proconsulares aut praetorias pro belli necessitate fecit. Res etiam in Sequanis turbatas censura et auctoritate repressit. Compositae res et [in] Hispania, quae per Lusitaniam turbatae erant. Filio Commodo accersito ad limitem togam virilem dedit, quare congiarium populo divisit, et eum ante tempus consulem designavit

23. Si quis umquam proscriptus est a praefecto urbi, non libenter accepit. Ipse in largitionibus pecuniae publicae parcissimus fuit, quod laudi potius datur quam reprehensioni, sed tamen et bonis viris pecunias dedit et oppidis labentibus auxilium tulit et tributa vel vectigalia, ubi necessitas cogebat, remisit. Absens populi Romani voluptates curari vehementer praecepit per ditissimos editores. Fuit enim populo hic sermo, cum sustulisset ad bellum gladiatores, quod populum sublatis voluptatibus vellet cogere ad philosophiam. Iusserat enim, ne mercimonia impedirentur, tardius pantomimos exhiberi, non totis diebus. De amatis pantomimis ab uxore fuit sermo, ut superius diximus. Sed haec omnia per epistolas suas purgavit. Idem Marcus sederi in civitatibus vetuit in equis sive vehiculis. Lavacra mixta summovit. mores matronarum conposuit diffluentes et iuvenum nobilium. Sacra Serapis a vulgaritate Pelusiasca summovit. Fama fuit sane, quod sub philosophorum specie quidam rem publicam vexarent et privatos. quod ille purgavit.

24. Erat mos iste Antonino, ut omnia crimina minore supplicio, quam legibus plecti solent, punirent, quamvis nonnumquam contra manifestos et gravium criminum reos inexorabilis permaneret. Capitales causas hominum honestorum ipse cognovit, et quidem summa aequitate, ita ut praetorem reprehenderet, qui cito reorum causas audierat, iuberetque illum iterum cognoscere, dignitatis eorum interesse dicens, ut ab eo audirentur, qui pro populo iudicaret. Aequitatem autem etiam circa captos hostes custodivit. Infinitos ex gentibus in Romano solo collocavit. Fulmen de caelo precibus suis contra hostium machinamentum extorsit suis pluvia impetrata, cum siti laborarent. Voluit Marcomanniam provinciam, voluit etiam Sarmatiam facere, et fecisset, nisi Avidius Cassius rebellasset sub eodem in oriente. Atque imperatorem se appellavit, ut quidam dicunt, Faustina volente, quae de mariti valetudine desperaret. Alii dicunt, ementita morte Antonini Cassium imperatorem se appellasse, cum divum Marcum appellasset. Et Antoninus quidem non est satis motus defectione Cassii nec [in] eius affectus saevit. Sed per senatum hostis est iudicatus bonaque eius proscripta per aerarium publicum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License