Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXVI-XL

XXXVI.

1. Dicunt, quod vocabula litterarum Latinarum non declinentur in casus, non esse analogias. Hi ea quae natura declinari non possunt, eorum declinatus requirunt, proinde et non eorum dicatur esse analogia quae ab similibus verbis similiter essent declinata. Quare non solum in vocabulis litterarum haec non requirenda analogia, sed ne in syllaba quidem ulla, quod dicimus hoc BA, huius BA, sic alia.

2. Quod si quis in hoc quoque velit dicere esse analogias rerum, tenere potest: ut enim dicunt ipsi alia nomina, quod quinque habeant figuras, habere quinque casus, alia quattuor, sic minus alia, dicere poterunt esse litteras ac syllabas in voce quae singulos habeant casus, in rebus pluris; quemadmodum inter se conferent ea quae quaternos habebunt vocabulis casus, item ea inter se quae ternos, sic quae singulos habebunt, ut conferant inter se dicentes, ut sit hoc A, huic A, esse hoc E, huic E.

XXXVII.

1. Quod dicunt esse quaedam verba quae habeant declinatus, ut caput capitis, nihil nihili, quorum par reperiri quod non possit, non esse analogias, respondendum sine dubio, si quod est singulare verbum, id non habere analogias: minimum duo esse debent verba, in quibus sit similitudo. Quare in hoc tollunt esse analogias.

Sed nihilum vocabulum recto casu apparet in hoc:

Quae dedit ipsa capit neque dispendi facit hilum,

quod valet nec dispendii facit quicquam. Idem hoc obliquo apud Plautum:

Video enim te nihili pendere prae Philolacho omnis homines,

quod est ex ne et hili: quare dictus est nihili qui non hili erat. Casus tantum commutantur de quo dicitur, ut de homine: dicimus enim hic homo nihili et huius hominis nihili et hunc hominem nihili. Si in illo commutaremus, diceremus ut hoc linum et libum, sic nihilum, non hic nihili, et ut huic lino et libo, sic nihilo, non huic nihili. Potest dici patricus casus, ut ei praeponantur nomina plura, ut hic casus Terentii, hunc casum Terentii, hic miles legionis, huius militis legionis, hunc militem legionis.

XXXVIII.

1. Negant, cum omnis natura sit aut mas aut femina aut neutrum, non debuisse ex singulis vocibus ternas figuras vocabulorum fieri, ut albus alba album; nunc fieri in multis rebus binas, ut Metellus Metella, Aemilius Aemilia, nonnulla singula, ut tragoedus, comoedus; sic esse Marcum, Numerium, at Marcam, at Numeriam non esse; dici corvum, turdum, non, dici corvam, turdam; contra dici pantheram, merulam, non dici pantherum, merulum; nullius nostrum filium et filiam non apte discerni marem ac feminam, ut Terentium et Terentiam, contra deorum liberos et servorum non itidem, ut Iovis filium et filiam, Iovem et Iovam; item magnum numerum vocabulorum in hoc genere non servare analogias.

2. Ad haec dicimus, omnis orationis quamvis res naturae subsit, tamen si ea in usum, non pervenerit, eo non pervenire verba: ideo equus dicitur et equa: in usu enim horum discrimina; corvus et corva non, quod sine usu id, quod dissimilis naturae. Itaque quaedam aliter olim ac nunc: nam et tum omnes mares et feminae dicebantur columbae, quod non erant in eo usu domestico quo nunc, et nunc contra, propter domesticos usus quod internovimus, appellatur mas columbus, femina columba.

3. Natura cum tria genera transit et id est in usu discriminatum, tum denique apparet, ut est in doctus et docta et doctum: doctrina enim per tria haec transire potest et usus docuit discriminare doctam rem ab hominibus et in his marem ac feminam. In mare et femina et neutro neque natura maris transit neque feminae neque neutra, et ideo non dicitur feminus femina feminum, sic reliqua: itaque singularibus ac secretis vocabulis appellati sunt.

4. Quare in quibus rebus non subest similis natura aut usus, in his vocabulis huiusce modi ratio quaeri non debet: ergo dicitur ut surdus vir, surda mulier, sic surdum theatrum, quod omnes tres res ad auditum sunt comparatae; contra nemo dicit cubiculum surdum, quod ad silentium, non ad auditum; at si fenestram non habet, dicitur caecum, ut caecus et caeca, quod omnia non habent quod lumen habere debent.

5. Mas et femina habent inter se natura quandam societatem, nullam societatem neutra cum his, quod sunt diversa; inter se quoque de his perpauca sunt quae habeant quandam communitatem. Dei et servi nomina quod non item ut libera nostra transeunt, eadem est causa, quod ad usum attinet et institui opus fuit de liberis, de reliquis nihil attinuit, quod in servis gentilicia natura non subest in usu, in nostris nominibus qui sumus in Latio et liberi, necessaria. Itaque ibi apparet analogia ac dicitur Terentius vir, Terentia femina, Terentium genus.

6. In praenominibus ideo non fit item, quod haec instituta ad usum singularia, quibus discernerentur nomina gentilicia, ut ab numero Secunda, Tertia, Quarta in mulieribus, in viris ut Quintus, Sextus, Decimus, sic ab aliis rebus. Cum essent duo Terentii aut plures, discernendi causa, ut aliquid singulare haberent, notabant, forsitan ab eo, qui mane natus diceretur, ut is Manius esset, qui luci, Lucius, qui post patris mortem, Postumus.

7. E quibus aeque cum item accidisset feminis, proportione ita appellata declinarant praenomina mulierum antiqua, Mania, Lucia, Postuma: videmus enim Maniam matrem Larum dici, Luciam Volumniam Saliorum Carminibus appellari, Postumam a multis post patris mortem etiam nunc appellari.

8. Quare quocumque progressa est natura cum usu vocabuli, similiter proportione propagata est analogia, cum in quibus declinatus voluntarii maris et feminae et neutri, quae voluntaria, non debeant similiter declinari, sed in quibus naturales, sint declinatus hi qui esse reperiuntur. Quocirca in tribus generibus nominum inique tollunt analogias.

XXXIX.

1. Qui autem eas reprehendunt, quod alia vocabula singularia sint solum, ut cicer, alia multitudinis solum, ut scalae, cum debuerint omnia esse duplicia, ut equus equi, analogiae fundamentum esse obliviscuntur naturam et usum. Singulare est quod natura unum significat, ut equus, aut quod coniuncta quodammodo ad unum usu, ut bigae: itaque ut dicimus una Musa, sic dicimus unae bigae.

2. Multitudinis vocabula sunt unum infinitum, ut Musae, alterum finitum, ut duae, tres, quattuor: dicimus enim ut hae Musae sic unae bigae et binae et trinae bigae, sic deinceps. Quare tam unae et uni et una quodammodo singularia sunt quam unus et una et unum; hoc modo mutat, quod altera in singularibus, altera in coniunctis rebus; et ut duo tria sunt multitudinis, sic bina trina.

3. Est tertium quoque genus singulare ut in multitudine, uter, in quo multitudinis ut utrei; uter poeta singulari, utri poetae multitudinis est. Qua explicata natura apparet non debere omnia vocabula multitudinis habere par singulare: omnes enim numeri ab duobus susum versus multitudinis sunt neque eorum quisquam habere potest singulare compar. Iniuria igitur postulant, si qua sint singularia, oportere habere multitudinis.

XL.

1. Item qui reprehendunt, quod non dicatur ut unguentum unguenta vinum vina sic acetum aceta garum gara, faciunt imperite: qui ibi desiderant multitudinis vocabulum, quae sub mensuram ac pondera potius quam sub numerum succedunt: nam in plumbo, argento, cum incrementum accessit, dicimus multum, sic multum plumbum, argentum; non plumba, argenta, cum quae ex hisce fiant, dicamus plumbea et argentea (aliud enim cum argenteum: nam id tum cum iam vas: argenteum enim, si pocillum aut quid item): quod pocilla argentea multa, non quod argentum multum.

2. Ea, natura in quibus est mensura, non numerus, si genera in se habent plura et ea in usum venerunt, a genere multo, sic vina et unguenta, dicta: alii generis enim vinum quod Chio, aliud quod Lesbo, sic ex regionibus aliis. Aeque ipsa dicuntur nunc melius unguenta, cui nunc genera aliquot. Si item discrimina magna essent olei et aceti et sic ceterarum rerum eiusmodi in usu communi, dicerentur sic olea et aceta ut vina. Quare in utraque re inique rescindere conantur analogias, et cum in dissimili usu similia vocabula quaerant et cum item ea quae metimur atque ea quae numeramus dici putent oportere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA