Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LI-LV

LI.

1. Reprehendunt, cum ab eadem voce plura sunt vocabula declinata, quas synonymias appellant, ut Alcmaeus et Alcmaeo, sic Geryon, Geryoneus, Geryones. In hoc genere quod casus perperam permutant quidam, non reprehendunt analogiam, sed qui eis utuntur imperite; quod quisque caput prenderit, sequi debet eius consequentis casus in declinando ac non facere, cum dixerit recto casu Alcmaeus, in obliquis Alcmaeoni et Alcmaeonem; quod si miscuerit et non secutus erit analogias, reprehendendum.

LII.

1. Reprehendunt Aristarchum, quod haec nomina Melicertes et Philomedes similia neget esse, quod vocandi casus habet alter Melicerta, alter Philomedes, sic qui dicat lepus et lupus non esse simile, quod alterius vocandi casus sit lupe, alterius lepus, sic socer, macer, quod in transitu fiat ab altero trisyllabum soceri, ab altero bisyllabum macri.

2. De hoc etsi supra responsum est, cum dixi de lana, hic quoque amplius adiciam similia non solum a facie dici, sed etiam ab aliqua coniuncta vi et potestate, quae et oculis et auribus latere soleant: itaque saepe gemina facie mala negamus esse similia, si sapore sunt alio; sic equos eadem facie nonnullos negamus esse similis, si natione sunt ex procreante dissimiles.

3. Itaque in hominibus emendis, si natione alter est melior, emimus pluris. Atque in hisce omnibus similitudines non sumimus tantum a figura, sed etiam aliunde, ut in equis aetas, ut in asinis cuius modi faciant pullos, ut in pomis quo sint suco. Si igitur idem sequitur in similitudine verborum quis, reprehendundus non est.

4. Quare similitudinum discernendarum causa nonnunquam ut pronomen assumitur, sic casum aliquem assumimus, ut in his nemus, lepus, hic lepus, hoc nemus: itaque discedunt ac dicuntur hi lepores, haec nemora. Sic aliud si quid assumptum erit extrinsecus, quo similitudo penitus perspici possit, non nimis erit remotum ab natura: neque enim magnetas lapides duo inter se similes sint necne, perspicere possis, nisi minutum extrinsecus prope apposueris ferrum, quod similes lapides similiter ducunt, dissimiliter dissimiles.

5. Quod ad nominatuom analogiam pertinet, ita deliquatum arbitror, ut omnia quae dicuntur contra ad respondendum ab his fontibus sumi possit.

LIII.

1. Quod ad verborum temporalium rationem attinet, cum partes sint quattuor, tempora, personae, genera, divisiones, ex omni parte quoniam reprehendunt, ad singula respondebo.

LIV.

1. Primum quod aiunt analogias non servari in temporibus, cum dicant legi lego legam et sic similiter alia: nam quae sint ut legi rem perfectam significare, duo reliqua lego et legam inchoatam, iniuria reprehendunt: nam ex eodem genere et ex divisione idem verbum, quod sumptum est, per tempora traduci infecti potest, ut discebam disco discam, et eadem perfecti, ut didiceram didici didicero.

LV.

1. Ex quo licet scire verborum rationem constare, sed eos, qui trium temporum verba pronuntiare velint, inscienter id facere; item illos qui reprehendunt, quod dicamus amor amabor amatus sum: non enim debuisse in una serie unum verbum esse duplex, cum duo simplicia essent. Neque ex divisione si unius modi ponas verba, discrepant inter se: nam infecta omnia simplicia similia sunt, et perfecta duplicia inter se paria in omnibus verbis, ut haec amabar amor amabor, amatus eram amatus sum amatus ero.

2. Quare item male dicunt ferio feriam percussi, quod est ordo ferio feriam feriebam, percussi percussero percusseram. Sic deinceps in reliquis temporibus reprehendenti responderi potest.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA