Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LXI-LXV

LXI.

1. Item reprehendunt quidam, quod putant idem esse sacrifico et sacrificor, lavat et lavatur; quod sit an non, nihil commovet analogian, dum sacrifico qui dicat servet sacrificabo et sic per totam formam, ne dicat sacrificatur aut sacrificatus sum: haec enim inter se non conveniunt.

Apud Plautum, cum dicit:

Piscis ego credo qui usque dum vivunt lavant

Diu minus lavari quam haec lavat Phronesium,

ad lavant lavari non convenit, ut I sit postremum, sed E; ad lavantur analogia lavari reddit: quod Plauti aut librarii mendum si est, non ideo analogia, sed qui scripsit est reprehendendus. Omnino et lavat et lavatur dicitur separatim recte in rebus certis, quod puerum nutrix lavat, puer a nutrice lavatur, nos in balneis et lavamus et lavamur.

2. Sed consuetudo alterum utrum cum satis haberet, in toto corpore potius utitur lavamur, in partibus lavamus, quod dicimus lavo manus, sic pedes et cetera. Quare e balneis non recte dicunt lavi, lavi manus recte. Sed quoniam in balneis lavor lautus sum, sequitur, ut contra, quoniam est soleo, oporteat dici solui, ut Cato et Ennius scribit, non ut dicit volgus, solitus sum, debere dici; neque propter haec, quod discrepant in sermone pauca, minus est analogia, ut supra dictum est.

LXII.

1. Item cur non sit analogia, afferunt, quod ab similibus similia non declinentur, ut ab dolo et colo: ab altero enim dicitur dolavi, ab altero colui; in quibus assumi solet aliquid, quo facilius reliqua dicantur, ut in Myrmecidis operibus minutis solet fieri: igitur in verbis temporalibus, quom similitudo saepe sit confusa, ut discerni nequeat, nisi transieris in aliam personam aut in tempus, quae proposita sunt non esse similia intellegitur, cum transitum est in secundam personam, quod alterum est dolas, alterum colis.

2. Itaque in reliqua forma verborum suam utrumque sequitur formam. Utrum in secunda persona forma verborum temporalium habeat in extrema syllaba AS an ES an IS aut IS, ad discernendas similitudines interest: quocirca ibi potius index analogiae quam in prima, quod ibi abstrusa est dissimilitudo, ut apparet in his meo, neo, ruo: ab his enim dissimilia fiunt transitu, quod sic dicuntur meo meas, neo nes, ruo ruis, quorum unumquodque suam conservat similitudinis formam.

LXIII.

1. Analogiam item de his quae appellantur participia reprehendunt multi; iniuria: nam non debent dici terna ab singulis verbis amaturus amans amatus, quod est ab amo amans et amaturus, ab amor amatus. Illud analogia quod praestare debet, in suo quicque genere habet, casus, ut amatus amato et amati amatis; et sic in muliebribus amata et amatae; item amaturus eiusdem modi habet declinationes, amans paulo aliter; quod hoc genus omnia sunt in suo genere similia proportione, sic virilia et muliebria sunt eadem.

LXIV.

1. De eo quod in priore libro extremum est, ideo non esse analogiam, quod qui de ea scripserint aut inter se non conveniant aut in quibus conveniant ea cum consuetudinis discrepent verbis, utrumque est leve: sic enim omnis repudiandum erit artis, quod et in medicina et in musica et in aliis multis discrepant scriptores; item in quibus conveniunt in scriptis, si ea tamen repudiat natura: quod ita ut dicitur non sit ars, sed artifex reprehendendus, qui dici debet in scribendo non vidisse verum, non ideo non posse scribi verum.

2. Qui dicit hoc monti et hoc fonti, cum alii dicant hoc monte et hoc fonte, sic alia quae duobus modis dicuntur, cum alterum sit verum, alterum falsum, non uter peccat tollit analogias, sed uter recte dicit confirmat; et quemadmodum is qui peccat in his verbis, ubi duobus modis dicuntur, non tollit rationem cum sequitur falsum, sic etiam in his quae non duobus dicuntur, si quis aliter putat dici oportere atque oportet, non scientiam tollit orationis, sed suam inscientiam denudat.

LXV.

1. Quibus rebus solvi arbitraremur posse quae dicta sunt priori libro contra analogian, ut potui brevi percucurri. Ex quibus si id confecissent quod volunt, ut in lingua Latina esset anomalia, tamen nihil egissent ideo, quod in omnibus partibus mundi utraque natura inest, quod alia inter se similia, alia dissimilia sunt, sicut in animalibus dissimilia sunt, ut equus bos ovis homo, item alia, et in uno quoque horum genere inter se similia innumerabilia. Item in piscibus dissimilis muraena lupo, is soleae, haec muraenae et mustelae, sic aliis, ut maior ille numerus sit similitudinum earum quae sunt separatim in muraenis, separatim in asellis, sic in generibus aliis.

2. Quare cum in inclinationibus verborum numerus sit magnus a dissimilibus verbis ortus, quod etiam vel maior est in quibus similitudines reperiuntur, confitendum est esse analogias. Itemque cum ea non multo minus quam in omnibus verbis patiatur uti consuetudo communis, fatendum illud quoquo modo analogian sequi nos debere universos, singulos autem praeterquam in quibus verbis offensura sit consuetudo communis, quod ut dixi aliud debet praestare populus, aliud e populo singuli homines.

3. Neque id mirum est, cum singuli quoque non sint eodem iure: nam liberius potest poeta quam orator sequi analogias. Quare cum hic liber id quod pollicitus est demonstraturum absolverit, faciam finem; proxumo deinceps de declinatorum verborum forma scribam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA