Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VI

V.

1. Quid videretur analogia in oratione et quas haberet species et quae de his sequendae viderentur, ut brevi potui informavi; nunc, in quibus non debeat esse ac proinde ac debeat soleat quaeri, dicam. Ea fere sunt quattuor genera: primum in id genus verbis quae non declinantur analogia non debet quaeri, ut in his nequam mox vix.

2. De his magis in alio quam in alio erratur verbo. Dant enim non habere casus mox et vix, nequam habere, quod dicamus hic nequam et huius nequam et huic nequam. Cum enim dicimus hic nequam et huius nequam, tum hominis eius, quem volumus ostendere esse nequam, dicimus casus, et ei proponimus tum hic nomen, cuius putamus nequitiam.

3. Quod vocabulum factum ut ex non et volo nolo sic ex ne et quicquam item media extrita syllaba coactum est nequam. Itaque ut eum quem putamus esse non hili dicimus nihili, sic in quo putamus esse ne quicquam dicimus nequam.

4. Secundo, si unum solum habent casum in voce, quod non declinentur, ut litterae omnes. Tertio, si singularis est vocabuli series neque habet cum qua comparari possit, ut esse putant caput capiti capitis capite. Quartum, si ea vocabula quattuor quae conferuntur inter se rationem non habent quam oportet, ut socer socrus, soceros socrus.

VI.

1. Contra in quibus debeat quaeri analogia, fere totidem gradus debent esse coniuncti: primum ut sint res, secundum ut earum sit usus, tertium uti hae res vocabula habeant, quartum ut habeant declinatus naturalis. De primo gradu, quod natura subest et multitudinis et singularis, dicimus hi asses hosce asses, hic as hunc assem; contra quod in numeris finitis multitudinis natura singularis non est, dicitur hi duo et hi tres, his duobus et his tribus.

2. Secundo gradu si est natura neque est usus, id genus ut sit discriminandum, ut fit in faba et id genus, quae item et ex parte et universa nominamus non enim opus fuit ut in servis ***




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA