Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER XXIII

Fragmenta XXVII-XXIX

XXVII.

Varro ad Ciceronem in libro XXIII: "ingluvies tori," inquit, "sunt circa gulam, qui propter pinguedinem fiunt atque interiectas habent rugas." Sed nunc pro gula positum.

XXVIII.

1. Cum in disciplinas dialecticas induci atque imbui vellemus, necessus fuit adire atque cognoscere quas vocant dialectici eisagogas. Tum, quia in primo peri axiomaton discendum, quae M. Varro alias profata, alias proloquia appellat, Commentarium de Proloquiis L. Aelii, docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesivimus eumque in Pacis Bibliotheca repertum legimus. Sed in eo nihil edocenter neque ad instituendum explanate scriptum est, fecisseque videtur eum librum Aelius sui magis admonendi quam aliorum docendi gratia.

2. Redimus igitur necessario ad Graecos libros. Ex quibus accepimus axioma esse his verbis definitum: lekton autoteles apophanton hoson eph'hautoi. Hoc ego supersedi vertere, quia novis et inconditis vocibus utendum fuit, quas pati aures per insolentiam vix possent. Sed M. Varro in libro de Lingua Latina ad Ciceronem quarto vicesimo expeditissime ita finit: "Proloquium est sententia in qua nihil desideratur."

3. Erit autem planius quid istud sit, si exemplum eius dixerimus. Axioma igitur, sive id proloquium dicere placet, huiuscemodi est: Hannibal Poenus fuit; Scipio Numantiam delevit; Milo caedis damnatus est; Neque bonum est voluptas neque malum; et omnino quicquid ita dicitur plena atque perfecta verborum sententia, ut id necesse sit aut verum aut falsum esse, id a dialecticis axioma appellatum est, a M. Varrone, sicuti dixi, proloquium, a M. autem Cicerone pronuntiatum, quo ille tamen vocabulo tantisper uti se adtestatus est, "quoad melius," inquit, "invenero."

4. Sed quod Graeci synemmenon axioma dicunt, id alii nostrorum adiunctum, alii conexum dixerunt. Id conexum tale est: Si Plato ambulat, Plato movetur; Si dies est, so super terras est. Item quod illi sympeplegmenon, nos vel coniunctum vel copulatum dicimus, quod est eiusdemmodi: P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphavit et censura functus est et collega in censura L. Mummi fuit. In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi cetera vera sunt, totum esse mendacium dicitur. Nam si ad ea omnia quae de Scipione illo vera dixi addidero Et Hannibalem in Africa superavit, quod est falsum, universa quoque illa quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum quod falsum accesserit, quia simul dicentur, vera non erunt.

5. Est item aliud quod Graeci diezeugmenon axioma, nos disiunctum dicimus. Id huiuscemodi est: Aut malum est voluptas aut bonum, aut neque bonum neque malum est. Omnia autem quae disiunguntur pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae antikeimena Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se adversa esse. Ex omnibus quae disiunguntur unum esse verum debet, falsa cetera. Quod si aut nihil omnium verum aut omnia plurave quam unum vera erunt, aut quae disiuncta sunt non pugnabunt, aut quae opposita eorum sunt contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et appellatur paradizeugmenon, sicuti hoc est, in quo quae opposita non sunt contraria: Aut curris aut ambulas aut stas. Nam ipsa quidem inter se adversa sunt, sed opposita eorum non pugnant: non ambulare enim et non stare et non currere contraria inter sese non sunt, quoniam contraria ea dicuntur quae simul vera esse non queunt; possis simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere.

XXIX.

Excipiuntur haurio hausi (invenitur tamen etiam haurivi vel haurii; Varro in XXIIII ad Ciceronem: "Cum indidem haurierint"), saepio saepsi * * * .




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA