Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XVI

XIII.

1. Sunt etiam animalia in aqua, quae in terram interdum exeant: alia Graecis vocabulis, ut polypus, hippos potamios, crocodilos, alia Latinis, ut rana, anas, mergus; a quo Graeci ea quae in aqua et terra possunt vivere vocant amphibia. E quis rana ab sua dicta voce, anas a nando, mergus quod mergendo in aquam captat escam.

2. Item alia in hoc genere a Graecis, ut querquedula, quod kerkedes, alcedo, quod ea halkyon; Latina, ut testudo, quod testa tectum hoc animal, lolligo, quod subvolat, littera commutata, primo volligo. Ut Aegypti in flumine quadrupes sic in Latio, nominati lutra et fiber. Lutra, quod succidere dicitur arborum radices in ripa atque eas dissolvere: ab luere lutra. Fiber, ab extrema ora fluminis dextra et sinistra maxime quod solet videri, et antiqui februm dicebant extremum, a quo in sagis fimbriae et in iecore extremum fibra, fiber dictus.

XIV.

1. De animalibus in locis terrestribus quae sunt hominum propria primum, deinde de pecore, tertio de feris scribam. Incipiam ab honore publico. Consu nominatus qui consuleret populum et senatum, nisi illinc potius unde Accius ait in Bruto:
Qui recte consulat, consul cluat.
Praetor dictus qui praeiret iure et exercitu; a quo id Lucilius:
Ergo praetorum est ante et praeire.

2. Censor ad cuius censionem, id est arbitrium, censeretur populus. Aedilis qui aedis sacras et privatas procuraret. Quaestores a quaerendo, qui conquirerent publicas pecunias et maleficia, quae triumviri capitales nunc conquirunt; ab his postea qui quaestionum iudicia exercent quaesitores dicti. Tribuni militum, quod terni tribus tribubus Ramnium, Lucerum, Titium olim ad exercitum mittebantur. Tribuni plebei, quod ex tribunis militum primum tribuni plebei facti, qui plebem defenderent, in secessione Crustumerina.

3. Dictator, quod a consule dicebatur, cui dicto audientes omnes essent. Magister equitum, quod summa potestas huius in equites et accensos, ut est
summa populi dictator, a quo is quoque magister populi appellatus. Reliqui, quod minores quam hi magistri, dicti magistratus, ut ab albo albatus.

XV.

1. Sacerdotes universi a sacris dicti. Pontufices, ut Scaevola Quintus pontufex maximus dicebat, a posse et facere, ut potentifices. Ego a ponte arbitror: nam ab his Sublicius est factus primum ut restitutus saepe, cum ideo sacra et uls et cis Tiberim non mediocri ritu fiant. Curiones dicti a curiis, qui fiunt ut in his sacra faciant.

2. Flamines, quod in Latio capite velato erant semper ac caput cinctum habebant filo, filamines dicti. Horum singuli cognomina habent ab eo deo cui sacra faciunt; sed partim sunt aperta, partim obscura: aperta ut Martialis, Volcanalis; obscura Dialis et Furinalis, cum Dialis ab Iove sit (Diovis enim), Furinalis a Furrina, cuius etiam in fastis feriae Furinales sunt. Sic flamen Falacer a divo patre Falacre.

3. Salii ab salitando, quod facere in comitiis in sacris quotannis et solent et debent. Luperci, quod Lupercalibus in Lupercali sacra faciunt. Fratres Arvales dicti qui sacra publica faciunt propterea ut fruges ferant arva: a ferendo et arvis Fratres Arvales dicti. Sunt qui a fratria dixerunt: fratria est Graecum vocabulum partis hominum, ut Neapoli etiam nunc. Sodales Titii ab avibus titiantibus dicti, quas in auguriis certis observare solent.

4. Fetiales, quod fidei publicae inter populos praeerant: nam per hos fiebat ut iustum conciperetur bellum, et inde desitum, ut foedere fides pacis constitueretur. Ex his mittebantur, ante quam conciperetur, qui res repeterent, et per hos etiam nunc fit foedus, quod fidus Ennius scribit dictum.

XVI.

1. In re militari praetor dictus qui praeiret exercitui. Imperator, ab imperio populi qui eos, qui id attemptassent, oppressit hostis. Legati qui lecti publice, quorum opera consilioque uteretur peregre magistratus, quive nuntii senatus aut populi essent. Exercitus, quod exercitando fit melior. Legio, quod leguntur milites in delectu.

2. Cohors, quod ut in villa ex pluribus tectis coniungitur ac quiddam fit unum, sic hic ex manipulis pluribus copulatur: cohors quae in villa, quod circa eum locum pecus cooreretur, tametsi cohortem in villa Hypsicrates dicit esse Graece Xorton apud poetas dictam. Manipulus exercitus minima manus quae unum sequitur signum. Centuria qui sub uno centurione sunt, quorum centenarius iustus numerus.

3. Milites, quod trium milium primo legio fiebat ac singulae tribus Titiensium, Ramnium, Lucerum milia militum mittebant. Hastati dicti qui primi hastis pugnabant, pilani qui pilis, principes qui a principio gladiis; ea post commutata re militari minus illustria sunt. Pilani triarii quoque dicti, quod in acie tertio ordine extremi subsidio deponebantur; quod hi subsidebant ab eo subsidium dictum, a quo Plautus:
Agite nunc, subsidite omnes quasi solent triarii.

4. Auxilium appellatum ab auctu, cum accesserant ei qui adiumento essent alienigenae. Praesidium dictum qui extra castra praesidebant in loco aliquo, quo tutior regio esset. Obsidium dictum ab obsidendo, quo minus hostis egredi posset. Insidiae item ab insidendo, cum id ideo facerent quo facilius deminuerent hostis. Duplicarii dicti quibus ob virtutem duplicia cibaria ut darentur institutum.

5. Turma terima (E in V abiit), quod ter deni equites ex tribus tribubus Titiensium, Ramnium, Lucerum fiebant. Itaque primi singularum decuriarum decuriones dicti, qui ab eo in singulis turmis sunt etiam nunc terni. Quos hi primo administros ipsi sibi adoptabant, optiones vocari coepti, quos nunc propter ambitionem tribuni faciunt. Tubicines a tuba et canendo, similiter liticines. Classicus a classe, qui item cornu aut lituo canit, ut tum cum classes comitiis ad comitiatum vocant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA