Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVII-XX

XVII.

1. Quae a fortuna vocabula, in his quaedam minus aperta ut pauper, dives, miser, beatus, sic alia. Pauper a paulo lare. Mendicus a minus, cui cum opus est minus nullo est. Dives a divo qui ut deus nihil indigere videtur. Opulentus ab ope, cui eae opimae; ab eadem inops qui eius indiget, et ab eodem fonte copis ac copiosus. Pecuniosus a pecunia magna, pecunia a pecu: a pastoribus enim horum vocabulorum origo.

XVIII.

1. Artificibus maxima causa ars, id est, ab arte medicina ut sit medicus dictus, a sutrina sutor, non a medendo ac suendo, quae omnino ultima huic rei: hae enim earum rerum radices, ut in proxumo libro aperietur. Quare quod ab arte artifex dicitur nec multa in eo obscura, relinquam.

2. Similis causa quae ab scientia vocantur, aliqua ut praestigiator, monitor, nomenclator; sic etiam quae a studio quodam dicuntur, cursor, natator, pugil. Etiam in hoc genere quae sunt vocabula pleraque aperta, ut legulus, alter ab oleis, alter ab uvis. Haec si minus aperta vindemiator, vestigator et venator, tamen idem, quod vindemiator vel quod vinum legit dicitur vel quod de viti id demunt; vestigator a vestigiis ferarum quas indagatur; venator a vento, quod sequitur cervum ad ventum et in ventum.

XIX.

1. Haec de hominibus: hic quod sequitur de pecore, haec. Pecus ab eo quod perpascebant, a quo pecora universa. Quod in pecore pecunia tum pastoribus consistebat et standi fundamentum pes (a quo dicitur in aedificiis area pes magnus et qui negotium instituit pedem posuisse), a pede pecudem appellarunt, ut ab eodem pedicam et pedisequum et peculiariae oves aliudve quid: id enim peculium primum. Hinc peculatum publicum primo dixerunt cum pecore diceretur multa et id esset coactum in publicum, si erat aversum.

2. Ex quo fructus maior, hic est qui Graecis usus: sus, quod hys, bos, quod bous, taurus, quod tauros, item ovis, quod ois: ita enim antiqui dicebant, non ut nunc probaton. Possunt in Latio quoque ut in Graecia ab suis vocibus haec eadem ficta. Armenta, quod boves ideo maxime parabant, ut inde eligerent ad arandum; inde arimenta dicta, postea I tertia littera extrita. Vitulus, quod Graece antiquitus italos, aut quod plerique vegeti, vegitulus. Iuvencus, iuvare qui iam ad agrum colendum posset.

3. Capra carpa, a quo scriptum
Omnicarpae caprae.
Hircus, quod Sabini fircus; quod illic fedus, in Latio rure hedus, qui in urbe ut in multis A addito haedus. Porcus, quod Sabini dicunt aprunum porcum; proinde porcus, nisi si a Graecis, quod Athenis in libris sacrorum scripta est porke et porkos.

4. Aries, ut quidam dicebant, ab aris; veteres nostri ariuga, hinc ariugus. Haec sunt quarum in sacruficiis exta in olla, non in veru coquuntur, quas et Accius scribit et in pontificiis libris videmus. In hostiis eam dicunt ariugam, quae cornua habeat; quoniam si cui ovi mari testiculi dempti et ideo vi natura versa, verbex declinatum.

5. Pecori ovillo quod agnatus, agnus. Catulus a sagaci sensu et acuto, ut Cato Catulus; hinc canis: nisi quod ut tuba ac cornu, aliquod signum cum dent, canere dicuntur, quod hic item et noctulucus in custodia et in venando signum voce dat, canis dictus.

XX.

1. Ferarum vocabula item partim peregrina, ut panthera, leo: utraque Graeca, a quo etiam et rete quoddam panther et leaena et muliercula Pantheris et Leaena. Tigris qui est ut leo varius, qui vivus capi adhuc non potuit, vocabulum e lingua Armenia: nam ibi et sagitta et quod vehementissimum flumen dicitur Tigris. Ursi Lucana origo vel, unde illi, nostri ab ipsius voce. Camelus suo nomine Syriaco in Latium venit, ut Alexandrea camelopardalis nuper adducta, quod erat figura ut camelus, maculis ut panthera.

2. Apri ab eo quod in locis asperis, nisi a Graecis quod hi kaproi. Caprea a similitudine quadam caprae. Cervi, quod magna cornua gerunt, gervi, G in C mutavit ut in multis. Lepus, quod Siculi, ut Aeolis quidam Graeci, dicunt leporin: a Roma quod orti Siculi, ut annales veteres nostri dicunt, fortasse hinc illuc tulerunt et hic reliquerunt id nomen. Volpes, ut Aelius dicebat, quod volat pedibus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA