Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-IX

VII.

1. Narro, cum alterum facio narum, a quo narratio, per quam cognoscimus rem gestam. Quae pars agendi est ab dicendo ac sunt aut coniuncta cum temporibus aut ab his: eorum hoc genus videntur etyma.

2. Fatur is qui primum homo significabilem ore mittit vocem. Ab eo, ante quam ita faciant, pueri dicuntur infantes; cum id faciunt, iam fari; cum hoc vocabulum, tum a similitudine vocis pueri fariolus ac fatuus dictum. Ab hoc tempora quod tum pueris constituant Parcae fando, dictum fatum et res fatales. Ab hac eadem voce qui facile fantur facundi dicti, et qui futura praedivinando soleant fari fatidici; dicti idem vaticinari, quod vesana mente faciunt: sed de hoc post erit usurpandum, cum de poetis dicemus.

3. Hinc fasti dies, quibus verba certa legitima sine piaculo praetoribus licet fari; ab hoc nefasti, quibus diebus ea fari ius non est et, si fati sunt, piaculum faciunt. Hinc effata dicuntur, qui augures finem auspiciorum caelestum extra urbem agris sunt effati ut esset; hinc effari templa dicuntur: ab auguribus effantur qui in his fines sunt.

4. Hinc fana nominata, quod pontifices in sacrando fati sint finem; hinc profanum, quod est ante fanum coniunctum fano; hinc profanatum quid in sacrificio atque Herculi decuma appellata ab eo est quod sacrificio quodam fanatur, id est ut fani lege fit. Id dicitur polluctum, quod a porriciendo est fictum: cum enim ex mercibus libamenta porrecta sunt Herculi in aram, tum polluctum est, ut cum profanatum dicitur, id est proinde ut sit fani factum: itaque ibi olim in fano consumebatur omne quod profanatum erat, ut etiam nunc fit quod praetor urbanus quotannis facit, cum Herculi immolat publice iuvencam.

5. Ab eodem verbo fari fabulae, ut tragoediae et comoediae, dictae. Hinc fassi ac confessi, qui fati id quod ab is quaesitum. Hinc professi; hinc fama et famosi. Ab eodem falli, sed et falsum et fallacia, quae propterea, quod fando quem decipit ac contra quam dixit facit. Itaque si quis re fallit, in hoc non proprio nomine fallacia, sed tralaticio, ut a pede nostro pes lecti ac betae. Hinc etiam famigerabile et sic compositicia alia item ut declinata multa, in quo et Fatuus et Fatuae.

6. Loqui ab loco dictum. Quod qui primo dicitur iam fari vocabula et reliqua verba dicit ante quam suo quique loco ea dicere potest, hunc Chrysippus negat loqui: quare ut imago hominis non sit homo sic in corvis, cornicibus, pueris primitus incipientibus fari verba non esse verba, quod non loquantur. Igitur is loquitur, qui suo loco quodque verbum sciens ponit, et is tum prolocutus, quom in animo quod habuit extulit loquendo.

7. Hinc dicuntur eloqui ac reloqui in fanis Sabinis, e cella dei qui loquuntur. Hinc dictus loquax, qui nimium loqueretur; hinc eloquens, qui copiose loquitur; hinc colloquium, cum veniunt in unum locum loquendi causa; hinc adlocutum mulieres ire aiunt, cum eunt ad aliquam locutum consolandi causa; hinc quidam loquelam dixerunt verbum quod in loquendo efferimus. Concinne loqui dictum a concinere, ubi inter se conveniunt partes ita ut inter se concinant aliud alii.

8. Pronuntiare dictum a pro et nuntiare; pro idem valet quod ante, ut in hoc: proludit. Ideo actores pronuntiare dicuntur, quod in proscaenio enuntiant poetae cogitata, quod maxime tum dicitur proprie, novam fabulam cum agunt. Nuntius enim est a novis rebus nominatus, quod a verbo Graeco potest declinatum; ab eo itaque Neapolis illorum Novapolis ab antiquis vocitata nostris.

9. A quo etiam extremum novissimum quoque dici coeptum volgo, quod mea memoria ut Aelius sic senes aliquot, nimium novum verbum quod esset, vitabant; cuius origo, ut a vetere vetustius ac veterrimum, sic ab novo declinatum novius et novissimum, quod extremum. Sic ab eadem origine novitas et novicius et novalis in agro et "sub Novis" dicta pars in Foro aedificiorum, quod vocabulum ei pervetustum, ut Novae Viae, quae via iam diu vetus.

10. Ab eo quoque potest dictum nominare, quod res novae in usum quom additae erant, quibus eas novissent, nomina ponebant. Ab eo nuncupare, quod tunc pro civitate vota nova suscipiuntur. Nuncupare nominare valere apparet in legibus, ubi "nuncupatae pecuniae" sunt scriptae; item in Choro in quo est:

Aenea! - Quis is est qui meum nomen nuncupat?

Item in Medo:

Quis tu es, mulier, quae me insueto nuncupasti nomine?

11. Dico originem habet Graecam, quod Graeci deiknyo. Hinc etiam dicare, ut ait, Ennius:

Dico VI hunc dicare circum metulas.

Hinc iudicare, quod tunc ius dicatur; hinc iudex, quod ius dicat accepta potestate; hinc dedicat, id est quibusdam verbis dicendo finit: sic, enim aedis sacra a magistratu pontifice praeeunte, dicendo dedicatur. Hinc, ab dicendo, indicium; hinc illa: indicit bellum, indixit funus, prodixit diem, addixit iudicium; hinc appellatum dictum in mimo, ac dictiosus; hinc in manipulis castrensibus dicta ab ducibus; hinc dictata in ludo; hinc dictator magister populi, quod is a consule debet dici; hinc antiqua illa addici numo et dicis causa et addictus.

12. Si dico quid sciens nescienti, quod ei quod ignoravit trado, hinc doceo declinatum vel quod cum docemus dicimus vel quod qui docentur inducuntur in id quod docentur. Ab eo quod scit ducere qui est dux aut ductor; hinc doctor qui ita inducit, ut doceat. Ab ducendo docere disciplina discere litteris commutatis paucis. Ab eodem principio documenta, quae exempla docendi causa dicuntur.

13. Disputatio et computatio e propositione putandi, quod valet purum facere; ideo antiqui purum putum appellarunt; ideo putator, quod arbores puras facit; ideo ratio putari dicitur, in qua summa fit pura: sic is sermo in quo pure disponuntur verba, ne sit confusus atque ut diluceat, dicitur disputare.

14. Quod dicimus disserit item translaticio aeque ex agris verbo: nam ut holitor disserit in areas sui cuiusque generis res, sic in oratione qui facit, disertus. Sermo, opinor, est a serie, unde serta; etiam in vestimento sartum, quod comprehensum: sermo enim non potest in uno homine esse solo, sed ubi oratio cum altero coniuncta. Sic conserere manum dicimur cum hoste; sic ex iure manum consertum vocare; hinc adserere manu in libertatem cum prendimus. Sic augures dicunt:

15. Si mihi auctor es verbenam manu asserere, dicito consortes. Hinc etiam, a quo ipsi consortes, sors; hinc etiam sortes, quod in his iuncta tempora cum hominibus ac rebus; ab his sortilegi; ab hoc pecunia quae in faenore sors est, impendium quod inter se iungit.

16. Legere dictum, quod leguntur ab oculis litterae; ideo etiam legati, quod ut publice mittantur leguntur. Item ab legendo leguli, qui oleam aut qui uvas legunt; hinc legumina in frugibus variis; etiam leges, quae lectae et ad populum latae quas observet. Hinc legitima et collegae, qui una lecti, et qui in eorum locum suppositi, sublecti; additi allecti et collecta, quae ex pluribus locis in unum lecta. Ab legendo ligna quoque, quod ea caduca legebantur in agro quibus in focum uterentur. Indidem ab legendo legio et diligens et dilectus.

17. Murmurari a similitudine sonitus dictus, qui ita leviter loquitur, ut magis e sono id facere quam ut intellegatur videatur. Hinc etiam poetae

Murmurantia litora.

Similiter fremere, gemere, clamare, crepare ab similitudine vocis sonitus dicta. Hinc illa

Arma sonant, fremor oritur;

hinc

Nihil me increpitando commoves.

18. Vicina horum quiritare, iubilare. Quiritare dicitur is qui Quiritum fidem clamans inplorat. Quirites a Curensibus; ab his cum Tatio rege in societatem venerunt civitatis. Ut quiritare urbanorum, sic iubilare rusticorum: itaque hos imitans Aprissius ait:

Io bucco! - Quis me iubilat?
Vicinus tuus antiquus.

Sic triumphare appellatum, quod cum imperatore milites redeuntes clamitant per Urbem in Capitolium eunti "Io triumphe"; id a thriamboi ac Graeco Liberi cognomento potest dictum.

19. Spondere est dicere spondeo, a sponte: nam id idem valet et a voluntate. Itaque Lucilius scribit de Cretaea, cum ad se cubitum venerit sua voluntate, sponte ipsam suapte adductam, ut tunicam et cetera reiceret. Eandem voluntatem Terentius significat, cum ait satius esse

Sua sponte recte facere quam alieno metu.

Ab eadem sponte, a qua dictum spondere, declinatum despondet et respondet et desponsor et sponsa, item sic alia. Spondet enim qui dicit a sua sponte "spondeo"; qui spopondit, est sponsor; qui idem ut faciat obligatur sponsu, consponsus.

20. Hoc Naevius significat cum ait "consponsi." Si spondebatur pecunia aut filia nuptiarum causa, appellabatur et pecunia et quae desponsa erat sponsa; quae pecunia inter se contra sponsu rogata erat, dicta sponsio; cui desponsa quae erat, sponsus; quo die sponsum erat, sponsalis.

21. Qui spoponderat filiam, despondisse dicebant, quod de sponte eius, id est de voluntate, exierat: non enim si volebat, dabat, quod sponsu erat alligatus: nam ut in comoediis vides dici:

Sponden tuam gnatam filio uxorem meo?

Quod tum et praetorium ius ad legem et censorium iudicium ad aequum existimabatur. Sic despondisse animum quoque dicitur, ut despondisse filiam, quod suae spontis statuerat finem.

22. A sua sponte dicere cum spondere, respondere quoque dixerunt, cum ad spontem responderent, id est ad voluntatem rogatoris. Itaque qui ad id quod rogatur non dicit, non respondet, ut non spondet ille statim qui dixit spondeo, si iocandi causa dixit, neque agi potest cum eo ex sponsu. Itaque is quoi dicitur in comoedia:

Meministin te spondere mihi gnatam tuam?

quod sine sponte sua dixit, cum eo non potest agi ex sponsu.

23. Etiam spes a sponte potest esse declinata, quod tum sperat cum quod volt fieri putat: nam quod non volt si putat, metuit, non sperat. Itaque hi quoque qui dicunt in Astraba Plauti:

Nunc sequere adseque, Polybadisce, meam spem
cupio consequi.
Sequor hercle equidem, nam libenter meam
speratam consequor:

quod sine sponte dicunt, vere neque ille sperat qui dicit adolescens neque illa quae sperata est.

24. Sponsor et praes et vas neque idem, neque res a quibus hi, sed e re simili. Itaque praes qui a magistratu interrogatus, in publicum ut praestet; a quo et cum respondet, dicit "praes". Vas appellatus, qui pro alteo vadimonium promittebat. Consuetudo erat, cum reus parum esset idoneus inceptis rebus, ut pro se alium daret; a quo caveri postea lege coeptum est ab his, qui praedia venderent, vadem ne darent; ab eo ascribi coeptum in lege mancipiorum:

Vadem ne poscerent nec dabitur.

25. Canere, accanit et succanit ut canto et cantatio ex Camena permutato pro M N. Ab eo quod semel, canit, si saepius, cantat. Hinc cantitat, item alia; nec sine canendo tubicines, liticines, cornicines, tibicines dicti: omnium enim horum quodam canere; etiam bucinator a vocis similitudine et cantu dictus.

26. Oro ab ore et perorat et exorat et oratio et orator et osculum dictum. Indidem omen, ornamentum; alterum quod ex ore primum elatum est, osmen dictum; alterum nunc cum propositione dicitur vulgo ornamentum, quod sicut olim ornamenta scaenici plerique dicunt. Hinc oscines dicuntur apud augures, quae ore faciunt auspicium.

VIII.

1. Tertium gradum agendi esse dicunt, ubi quid faciant; in eo propter similitudinem agendi et faciendi et gerendi quidam error his qui putant esse unum. Potest enim aliquid facere et non agere, ut poeta facit fabulam et non agit, contra actor agit et non facit, et sic a poeta fabula fit, non agitur, ab actore agitur, non fit. Contra imperator quod dicitur res gerere, in eo neque facit neque agit, sed gerit, id est sustinet, tralatum ab his qui onera gerunt, quod hi sustinent.

2. Proprio nomine dicitur facere a facie, qui rei quam facit imponit faciem. Ut fictor cum dicit fingo, figuram imponit, quom dicit formo, formam, sic cum dicit facio, faciem imponit; a qua facie discernitur, ut dici possit aliud esse vestimentum, aliud vas, sic item quae fiunt apud fabros, fictores, item alios alia. Qui quid amministrat, cuius opus non extat quod sub sensum veniat, ab agitatu, ut dixi, magis agere quam facere putatur; sed quod his magis promiscue quam diligenter consuetudo est usa, translaticiis utimur verbis: nam et qui dicit, facere verba dicimus, et qui aliquid agit, non esse inficientem.

3. Et facere lumen, faculam qui adlucet, dicitur. Lucere ab luere, quod et luce dissolvuntur tenebrae; ab luce Noctiluca, quod propter lucem amissam is cultus institutus. Acquirere est ad et quaerere; ipsum quaerere ab eo quod quae res ut reciperetur datur opera; a quaerendo quaestio, ab his tum quaestor.

4. Video a visu, id a vi: quinque enim sensuum maximus in oculis: nam cum sensus nullus quod abest mille passus sentire possit, oculorum sensus vis usque pervenit ad stellas. Hinc:

Visenda vigilant, vigilium invident.

Et Acci:

Cum illud oculis violavit is, qui invidit invidendum.

A quo etiam violavit virginem pro vitiavit dicebant; aeque eadem modestia potius cum muliere fuisse quam concubuisse dicebant.

5. Cerno idem valet: itaque pro video ait Ennius:

Lumen - iubarne? - in caelo cerno.

Cassius:

Sensumque inesse et motum in membris cerno.

Dictum cerno a cereo, id est a creando; dictum ab eo quod cum quid creatum est, tunc denique videtur. Hinc fines capilli discripti, quod finis videtur, discrimen; et quod in testamento cernito, id est facito videant te esse heredem: itaque in cretione adhibere iubent testes. Ab eodem est quod ait Medea:

Ter sub armis malim vitam cernere,
Quam semel modo parere;

quod, ut decernunt de vita eo tempore, multorum videtur vitae finis.

6. Spectare dictum ab specio antiquo, quo etiam Ennius usus:

Quos Epulo postquam spexit,

et quod in auspiciis distributum est qui habent spectionem, qui non habeant, et quod in auguriis etiam nunc augures dicunt avem specere. Consuetudo communis quae cum praeverbiis coniuncta fuerunt etiam nunc servat, ut aspicio, conspicio, respicio, suspicio, despicio, sic alia; in quo etiam expecto quod spectare volo. Hinc speculor, hinc speculum, quod in eo specimus imaginem. Specula, de quo prospicimus. Speculator, quem mittimus ante, ut respiciat quae volumus. Hinc qui oculos inunguimus quibus specimus, specillum.

7. Ab auribus verba videntur dicta audio et ausculto; aures ab aveo, quod his avemus discere semper, quod Ennius videtur etymon, ostendere velle in Alexandro cum ait:

Iam dudum ab ludis animus atque aures avent,
Avide expectantes nuntium.

Propter hanc aurium aviditatem theatra replentur. Ab audiendo etiam auscultare declinatum, quod hi auscultare dicuntur qui auditis parent, a quo dictum poetae:

Audio, haut ausculto.

Littera commutata dicitur odor olor, hinc olet et odorari et odoratus et odora res, sic alia.

8. Ore edo, sorbeo, bibo, poto. Edo a Graeco edo, hinc esculentum et esca et edulia; et quod Graece genetai, Latine gustat. Sorbere, item bibere a vocis sono, ut fervere aquam ab eius rei simili sonitu. Ab eadem lingua, quod poton, potio, unde poculum, potatio, repotia. Indidem puteus, quod sic Graecum antiquum, non ut nunc phrear dictum.

9. A manu manupretium; mancipium, quod manu capitur; quod coniungit plures manus, manipulus; manipularis, manica. Manubrium, quod manu tenetur. Mantelium, ubi manus terguntur ***

IX.

1. Nunc primum ponam de Censoriis Tabulis: Ubi noctu in templum censor auspicaverit atque de caelo nuntium erit, praeconi sic imperato ut viros vocet: "Quod bonum fortunatum felix salutareque siet populo Romano Quiritibus reique publicae populi Romani Quiritium mihique collegaeque meo, fidei magistratuique nostro: omnes Quirites pedites armatos, privatosque, curatores omnium tribuum, si quis pro se sive pro altero rationem dari volet, voca inlicium huc ad me."

2. Praeco in templo primum vocat, postea de moeris item vocat. Ubi lucet, censores scribae magistratus murra unguentisque unguentur. Ubi praetores tribunique plebei quique inlicium vocati sunt venerunt, censores inter se sortiuntur, uter lustrum faciat. Ubi templum factum est, post tum conventionem habet qui lustrum conditurus est.

3. In Commentariis Consularibus scriptum sic inveni: Qui exercitum imperaturus erit, accenso dicito: "C. Calpurni, voca inlicium omnes Quirites huc ad me." Accensus dicit sic: "Omnes Quirites, inlicium vos ite huc ad iudices." "C. Calpurni," cos. dicit, "voca ad conventionem omnes Quirites huc ad me." Accensus dicit sic: "Omnes Quirites, ite ad conventionem huc ad iudices." Dein consul eloquitur ad exercitum: "Impero qua convenit ad comitia centuriata."

4. Quare hic accenso, illic praeconi dicit, haec est causa: in aliquot rebus item ut praeco accensus acciebat, a quo accensus quoque dictus. Accensum solitum ciere Boeotia ostendit, quam comoediam, alii Plauti, alii Aquili esse dicunt, hoc versu:

Ubi primum accensus clamarat meridiem.

Hoc idem Cosconius in Actionibus scribit praetorem accensum solitum tum esse iubere, ubi ei videbatur horam esse tertiam, inclamare horam tertiam esse, itemque meridiem et horam nonam.

5. Circum muros mitti solitum, quo modo inliceret populum in eum locum, unde vocare posset ad contionem, non solum ad consules et censores, sed etiam quaestores, Commentarium indicat vetus Anquisitionis M'. Sergii, Mani filii, quaestoris, qui capitis accusavit Trogum; in qua sic est:

6. Auspicio operam des et in templo auspices, tum aut ad praetorem aut ad consulem mittas auspicium petitum; comitiatum praetor reum vocet ad te, et eum de muris vocet praeco; id imperare oportet. Cornicinem ad privati ianuam et in Arcem mittas, ubi canat. Collegam roges ut comitia edicat de rostris et argentarii tabernas occludant. Patres censeant exquaeras et adesse iubeas; magistratus censeant exquaeras, consules praetores tribunosque plebis collegasque tuos, et in templo adesse iubeas omnes; ac cum mittas, contionem advoces.

7. In eodem Commentario Anquisitionis ad extremum scriptum caput edicti hoc est: Item quod attingat qui de censoribus classicum ad comitia centuriata redemptum habent, uti curent eo die quo die comitia erunt, in Arce classicus canat circumque muros et ante privati huiusce T. Quinti Trogi scelerosi ostium canat, et ut in Campo cum primo luci adsiet.

8. Inter id cum circum muros mittitur et cum contio advocatur, interesse tempus apparet ex his quae interea fieri inlicium scriptum est; sed ad comitiatum vocatur populos ideo, quod alia de causa hic magistratus non potest exercitum urbanum convocare; censor, consul, dictator, interrex potest, quod censor exercitum centuriato constituit quinquennalem, cum lustrare et in urbem ad vexillum ducere debet; dictator et consul in singulos annos, quod hic exercitui imperare potest quo eat, id quod propter centuriata comitia imperare solent.

9. Quare non est dubium, quin hoc inlicium sit, cum circum muros itur, ut populus inliciatur ad magistratus conspectum, qui viros vocare potest, in eum locum unde vox ad contionem vocantis exaudiri possit. Quare una origine illici et inlicis quod in Choro Proserpinae est, et pellexit, quod in Hermiona est, cum ait Pacuius:

Regni alieni cupiditas
Pellexit.

Sic Elicii Iovis ara in Aventino, ab eliciendo.

10. Hoc nunc aliter fit atque olim, quod augur consuli adest tum cum exercitus imperatur ac praeit quid eum dicere oporteat. Consul auguri imperare solet, ut inlicium vocet, non accenso aut praeconi. Id inceptum credo, cum non adesset accensus; et nihil intererat cui imperaret, et dicis causa fiebant quaedam neque item facta neque item dicta semper. Hoc ipsum inlicium scriptum inveni in M. Iunii Commentariis; quod tamen inlex apud Plautum in Persa est qui legi non paret, ibidem est quod illicit illex, fit quod I cum E et C cum G magnam habet communitatem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA