Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XI

X.

1. Sed quoniam in hoc de paucis rebus verba feci plura, de pluribus rebus verba faciam pauca, et potissimum quae in Graeca lingua putant Latina, ut scalpere a skaleuein, sternere a stronnyein, lingere a lichmasthai, i ab ithi, ite ab ite, gignitur a gignetai, ferte a pherete, providere a proidein, errare ab errein, ab eo quod dicunt strangalan strangulare, tinguere a tengein. Praeterea depsere a depsesai; ab eo quod illi malassein nos malaxare, ut gargarissare ab anagargarizesthai, putere a pythesthai, domare a damazein, mulgere ab amelgein, pectere a pekein, stringere a stlengizein: id enim a stlengis, ut runcinare a runcina, cuius rhykane origo Graeca.

XI.

1. Quod ad origines verborum huius libri pertinet, satis multas arbitror positas huius generis; desistam, et quoniam de hisce rebus tris libros ad te mittere institui, de oratione soluta duo, poetica unum, et ex soluta oratione ad te misi duo, priorem de locis et quae in locis sunt, hunc de temporibus et quae cum his sunt coniuncta, deinceps in proximo de poeticis verborum originibus scribere incipiam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA