Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VII

IV.

1. Nunc de temporibus dicam. Quod est apud Cassium:

Nocte intempesta nostram devenit domum,

intempesta nox dicta ab tempestate, tempestas ab tempore; nox intempesta, quo tempore nihil agitur.
Quid noctis videtur? - in altisono
Caeli clipeo temo superat
Stellas sublimen agens etiam
Atque etiam noctis iter.

2. Hic multam noctem ostendere volt a temonis motu; sed temo unde et cur dicatur latet. Arbitror antiquos rusticos primum notasse quaedam in caelo signa, quae praeter alia erant insignia atque ad aliquem usum, ut culturae tempus, designandum convenire animadvertebantur.

3. Eius signa sunt, quod has septem stellas Graeci ut Homerus vocant hamaxan, et propinquum eius signum booten, nostri eas septem stellas triones et temonem et prope eas axem: triones enim et boves appellantur a bubulcis etiam nunc, maxime cum arant terram; e quis ut dicti

Valentes glebarii,

qui facile proscindunt glebas, sic omnes qui terram arabant a terra terriones, unde triones ut dicerentur E detrito.

4. Temo dictus a tenendo: is enim continet iugum et plaustrum, appellatum a parte totum, ut multa. Possunt triones dicti, VII quod ita sitae stellae, ut ternae trigona faciant.

Aliquod lumen - iubarne? - in caelo cerno.

Iubar dicitur stella Lucifer, quae in summo quod habet lumen diffusum, ut leo in capite iubam. Huius ortus significat circiter esse extremam noctem. Itaque ait Pacuius:

Exorto iubare, noctis decurso itinere.

Apud Plautum in Parasito Pigro:

Inde hic bene potus, primulo crepusculo.

5. Crepusculum ab Sabinis, et id dubium tempus noctis an diei sit. Itaque in Condalio est:

Tam crepusculo, ferae ut amant, lampades accendite.

Ideo dubiae res creperae dictae.

 In Trinummo:

Concubium sit noctis priusquam ad postremum perveneris.

Concubium a concubitu dormiendi causa dictum.

 In Asinaria:

Videbitur, factum volo: redito conticinio.

Putem a conticiscendo conticinium sive, ut Opillus scribit, ab eo cum conticuerunt homines.

V.

1. Nunc de his rebus quae assignificant aliquod tempus, cum dicuntur aut fiunt, dicam.

Apud Accium:

Reciproca tendens nervo equino concita

Tela.

Reciproca est cum unde quid profectum redit eo; ab recipere reciprocare fictum, aut quod poscere procare dictum.

 Apud Plautum:

Ut transversus, non proversus cedit quasi cancer solet.

2. Proversus dicitur ab eo qui in id quod est ante, est versus, et ideo qui exit in vestibulum, quod est ante domum, prodire et procedere; quod cum leno non faceret, sed secundum parietem transversus iret, dixit "ut transversus cedit quasi cancer, non proversus ut homo."

 Apud Ennium:

Andromachae nomen qui indidit, recte indidit.

Item:

Quapropter Parim pastores nunc Alexandrum vocant.

Imitari dum voluit, Euripiden et ponere etymon, est lapsus; nam Euripides quod Graeca posuit, etyma sunt aperta. Ille ait ideo nomen additum Andromachae, quod andri machetai: hoc Ennium, quis potest intellegere in versu significare

Andromachae nomen qui indidit, recte indidit,

aut Alexandrum ab eo appellatum in Graecia qui Paris fuisset, a quo Herculem quoque cognominatum alexikakon, ab eo quod defensor esset hominum?

 Apud Accium:

Iamque Auroram rutilare procul

Cerno.

3. Aurora dicitur ante solis ortum, ab eo quod ab igni solis tum aureo aer aurescit. Quod addit rutilare, est ab eodem colore: aurei enim rutili, et inde etiam mulieres valde rufae rutilae dictae.

 Apud Terentium:

Scortatur, potat, olet unguenta de meo.

Scortari est saepius meretriculam ducere, quae dicta a pelle: id enim non solum antiqui dicebant scortum, sed etiam nunc dicimus scortea ea quae e corio ac pellibus sunt facta; in aliquot sacris ac sacellis scriptum habemus:

Ne quod scorteum adhibeatur,

ideo ne morticinum quid adsit. In Atellanis licet animadvertere rusticos dicere se adduxisse pro scorto pelliculam.

 Apud Accium:

Multis nomen

Vestrum numenque ciendo.

4. Numen dicunt esse imperium, dictum ab nutu, quod cuius nutu omnia sunt, eius imperium maximum esse videatur: itaque in Iove hoc et Homerus et Accius aliquotiens.

 Apud Plautum:

Nisi unum: epityrum estur insane bene.

5. Epityrum vocabulum est cibi, quo frequentius Sicilia quam Italia usa. Id vehementer cum vellet dicere edi, dixit insane, quod insani omnia faciunt vehementer.

 Apud Pacuium:

Flexanima tamquam lymphata aut Bacchi sacris

Commota.

Lymphata dicta a lympha; lympha a Nympha, ut quod apud Graecos Thetis, apud Ennium:

Thelis illi mater.

In Graecia commota mente quos nympholeptous, appellant, ab eo lymphatos dixerunt nostri. Bacchi, qui et Liber, cuius comites a Baccho Bacchae, et vinum in Hispania bacca.

 Origo in his omnibus Graeca, ut quod apud Pacuium:

Alcyonis ritu litus pervolgans feror.

6. Haec enim avis nunc Graece dicitur halkyon, nostri alcedo; haec hieme quod pullos dicitur tranquillo mari facere, eos dies alcyonia appellant. Quod est in versu "alcyonis ritu," id est eius instituto, ut cum haruspex praecipit, ut suo quique ritu sacrificium faciat, et nos dicimus XV viros Graeco ritu sacra, non Romano facere. Quod enim fit rite, id ratum ac rectum est; ab eo Accius

rite perfectis sacris

recte volt accipi.

 Apud Ennium:

Si voles advortere animum, comiter monstrabitur.

7. Comiter hilare ac lubenter, cuius origo Graeca komos, inde comissatio Latine dicta et in Graecia, ut quidam scribunt, komoidia.

 Apud Atilium:

Cape, caede, Lyde, come, condi.

Cape, unde accipe; sed hoc in proximo libro retractandum.

 Apud Pacuium:

Nulla res

Neque cicurare neque mederi potis est neque rem

reficere.

Cicurare, mansuefacere: quod enim a fero discretum, id dicitur cicur, et ideo dictum

cicur ingenium optineo

mansuetum; a quo Veturii quoque nobiles cognominati Cicurini. Natum a cicco cicur videtur; ciccum dicebant membranam tenuem, quae est ut in malo Punico discrimen; a quo etiam Plautus dicit:

Quod volt demensum, ciccum non interduo.

Apud Naevium:

Circumveniri videor ferme iniuria.

8. Ferme dicitur quod nunc fere; utrumque dictum a ferendo, quod id quod fertur est in motu atque adventat.

Apud Plautum:

Evax, iurgio uxorem tandem abegi a ianua.

Evax verbum nihil significat, sed effutitum naturaliter est, ut apud Ennium:

Hahae,

Ipse clipeus cecidit;

apud Ennium:

Eu, mea puella, e spe quidem id successit, tibi;

apud Pompilium:

Heu, qua me causa, Fortuna, infeste premis?

9. Quod ait iurgio, id est litibus: itaque quibus res erat in controversia, ea vocabatur lis: ideo in actionibus videmus dici

quam rem sive litem dicere oportet.

Ex quo licet videre iurgare esse ab iure dictum, cum quis iure litigaret; ab quo obiurgat is qui id facit iuste.

Apud Lucilium:

Atque aliquot sibi si ab rebus clepsere foro qui.

Clepsere dixit, unde etiam alii clepere, id est corripere, quorum origo a clam, ut sit dictum clapere, unde clepere E ex A commutato, ut multa. Potest vel a Graeco dictum kleptein clepere.

 Apud Matium:

Corpora Graiorum maerebat, mandier igni.

Dictum mandier a mandendo, unde manducari, a quo et in Atellanis Dossenum vocant Manducum.

 Apud Matium:

Obscaeni interpres funestique ominis auctor.

10. Obscaenum dictum ab scaena; eam, ut Graeci, et Accius scribit scenam. In pluribus verbis A ante E alii ponunt, alii non, ut quod partim dicunt scaeptrum, partim sceptrum, alii Plauti Faeneratricem, alii Feneratricem; sic faenisicia ac fenisicia, ac rustici pappum Mesium, non Maesium, a quo Lucilius scribit:

Cecilius pretor ne rusticus fiat.

Quare turpe ideo obscaenum, quod nisi in scaena, palam dici non debet.

11. Potest vel ab eo quod pueris turpicula res in collo quaedam suspenditur, ne quid obsit, bonae, scaevae causa scaevola appellata. Ea dicta ab scaeva, id est sinistra, quod quae sinistra sunt bona auspicia existimantur; a quo dicitur comitia aliudve quid, sicut dixi, scaeva fieri avi, sinistra quae nunc est. Id a Graeco est, quod hi sinistram vocant scaian; quare, quod dixi, obscaenum omen est omen turpe; quod unde id dicitur os, osmen, e quo S extritum.

 Apud Plautum:

Quia ego antehac te amavi et mihi amicam esse

crevi.

Crevi valet constitui: itaque heres cum constituit se heredem esse, dicitur cernere, et cum id fecit, crevisse.

 Apud eundem quod est:

Mi frequentem operam dedistis,

valet assiduam: itaque qui adest assiduus fere et quom oportet, is frequens, cui infrequens opponi solet. Itaque illud quod eaedem mulierculae dicunt:

Pol isto quidem nos pretio facile

Optanti est frequentare:

Ita in prandio nos lepide ac nitide

Accepisti,

apparet dicere: facile est curare ut adsidue adsimus, cum tam bene nos accipias.

 Apud Ennium:

Decretum est stare atque fodari corpora telis.

Hoc verbum Ennii dictum a fodiendo, a quo fossa.

 Apud Ennium:

Vocibus concide, fac si musset obrutum.

Mussare dictum, quod muti non amplius quam my dicunt; a quo idem dicit id quod minimum est:

Neque, ut aiunt, my facere audent.

Apud Pacuium:

Di monerint meliora atque amentiam averruncassint

tuam.

Ab avertendo averruncare, ut deus qui in eis rebus praeest Averruncus. Itaque ab eo precari solent, ut pericula avertat.

 In Aulularia:

Pipulo te differam ante aedis,

id est convicio, declinatum a pipatu pullorum. Multa ab animalium vocibus tralata in homines, partim quae sunt aperta, partim obscura; perspicua, ut Ennii:

Animus cum pectore latrat.

Plauti:

Gannit odiosus omni totae familiae.

Caecilii:

Tantum rem dibalare ut pro nilo habuerit

Lucilii:

Haec, inquam, rudet ex rostris atque heiulitabit.

Eiusdem:

Quantum hinnitum atque equitatum.

Minus aperta, ut Porcii ab lupo:

Volitare ululantis.

Ennii a vitulo:

Tibicina maximo labore mugit.

Eiusdem a bove:

Clamore bovantes.

Eiusdem a leone:

Pausam fecere fremendi.

Eiusdem ab haedo:

Clamor ad caelum volvendus per aethera vagit.

Suei a merula:

Frendit e fronde et fritinnit suaviter.

Macci in Casina, a fringuilla:

Quid fringuttis? Quid istuc tam cupide cupis?

Suei a volucribus:

Ita tradet aeque in rem neque in

Iudicium Aesopi nec theatri trittiles.

In Colace:

Nexum ***

12. Nexum Manilius scribit omne quod per libram et aes geritur, in quo sint mancipia; Mucius, quae per aes et libram fiant ut obligentur, praeter quom mancipio detur. Hoc verius esse ipsum verbum ostendit, de quo quaeritur: nam id aes quod obligatur per libram neque suum fit, inde nexum dictum. Liber qui suas operas in servitutem pro pecunia quam debebat nectebat, dum solveret, nexus vocatur, ut ab aere obaeratus. Hoc C. Poetelio Libone Visolo dictatore sublatum ne fieret, et omnes qui Bonam Copiam iurarunt, ne essent nexi dissoluti.

 In Casina:

Sine amet, sine quod lubet id faciat,

Quando tibi domi nihil delicuum est.

Dictum ab eo, quod ad deliquandum non sunt, ut turbida quae sunt deliquantur, ut liquida fiant. Aurelius scribit delicuum esse ab liquido: Claudius ab eliquato. Si quis alterutrum sequi malet, habebit auctorem.

 Apud Atilium:

Per laetitiam liquitur

Animus.

Ab liquando liquitur fictum.

VI.

1. Multa apud poetas reliqua esse verba quorum origines possint dici, non dubito, ut apud Naevium in Aesiona mucro gladii "lingula" a lingua; in Clastidio "vitulantes" a Vitula; in Dolo "caperrata fronte" a caprae fronte; in Demetrio "persibus" a perite: itaque sub hoc glossema "callide" subscribunt; in Lampadione "protinam" a protinus, continuitatem significans; in Nagidone "clucidatus" suavis, tametsi a magistris accepimus mansuetum; in Romulo "consponsus" contra sponsum rogatus; in Stigmatia "praebia" a praebendo, ut sit tutus, quod sint remedia in collo pueris; in Technico "confictant" a conficto convenire dictum;

In Tarentilla "praelucidum" a luce, illustre; in Tunicularia:

ecbolicas aulas quassant

quae eiciuntur, a Graeco verbo ekbole dictum; in Bello Punico:

nec satis sardare

ab serare dictum, id est aperire; hinc etiam sera, qua remota fores panduntur.

VII.

1. Sed quod vereor ne plures sint futuri qui de hoc genere me quod nimium multa scripserim reprehendant quam quod reliquerim quaedam accusent, ideo potius iam reprimendum quam procudendum puto esse volumen: nemo reprensus qui e segete ad spicilegium reliquit stipulam. Quare institutis sex libris, quemadmodum rebus Latina nomina essent imposita ad usum nostrum: e quis tris scripsi Po. Septumio qui mihi fuit quaestor, tris tibi, quorum hic est tertius, priores de disciplina verborum originis, posteriores de verborum originibus. In illis, qui ante sunt, in primo volumine est quae dicantur, cur etymologike neque ars sit neque ea utilis sit, in secundo quae sint, cur et ars ea sit et utilis sit, in tertio quae forma etymologiae.

2. In secundis tribus quos ad te misi item generatim discretis, primum in quo sunt origines verborum locorum et earum rerum quae in locis esse solent, secundum quibus vocabulis tempora sint notata et eae res quae in temporibus fiunt, tertius hic, in quo a poetis item sumpta ut illa quae dixi in duobus libris soluta oratione. Quocirca quoniam omnis operis de Lingua Latina tris feci partis, primo quemadmodum vocabula imposita essent rebus, secundo quemadmodum ea in casus declinarentur, tertio quemadmodum coniungerentur, prima parte perpetrata, ut secundam ordiri possim, huic libro faciam finem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA