Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER VIII

Fragmentum V

V.

1. M. Varronis liber ad Ciceronem de Lingua Latina octavus nullam esse observationem similium docet inque omnibus paene verbis consuetudinem dominari ostendit: "Sicuti cum dicimus", inquit, "lupus lupi, probus probi et lepus leporis, item paro paravi et lavo lavi, pungo pupugi, tundo tutudi et pingo pinxi. Cumque," inquit, "a ceno et prandeo et poto et cenatus sum et pransus sum et potus sum dicamus, a destringor tamen et extergeor et lavor destrinxi et extersi et lavi dicimus.

2. "Item cum dicamus ab Osco Tusco Graeco Osce Tusce Graece, a Gallo tamen et Mauro Gallice et Maurice dicimus; item a probus probe, a doctus docte, sed a rarus non dicitur rare, sed alii raro dicunt, alii rarenter."

3. Idem M. Varro in eodem libro: "Sentior," inquit, "nemo dicit et id per se nihil est, adsentior tamen fere omnes dicunt. Sisenna unus adsentio in senatu dicebat et eum postea multi secuti, neque tamen vincere consuetudinem potuerunt." Sed idem Varro in aliis libris multa pro analogiai tuenda scribit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA