Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IX-XII

IX.

1. Quoniam dictum de duobus, declinatio cur et in quas sit facta, tertium quod relinquitur, quemadmodum, nunc dicetur. Declinationum genera sunt duo, voluntarium et naturale; voluntarium est, quo ut cuiusque tulit voluntas declinavit. Sic tres cum emerunt Ephesi singulos servos, nonnunquam alius declinat nomen ab eo qui vendit Artemidorus, atque Artemam appellat, alius a regione quod ibi emit, ab Ionia Iona, alius quod Ephesi Ephesium, sic alius ab alia aliqua re, ut visum est.

2. Contra naturalem declinationem dico, quae non a singulorum oritur voluntate, sed a communi consensu. Itaque omnes impositis nominibus eorum item declinant casus atque eodem modo dicunt huius Artemidori et huius Ionis et huius Ephesi, sic in casibus aliis.

3. Cum utrumque nonnunquam accidat, et ut in voluntaria declinatione animadvertatur natura et in naturali voluntas, quae, cuiusmodi sint, aperientur infra; quod utraque declinatione alia fiunt similia, alia dissimilia, de eo Graeci Latinique libros fecerunt multos, partim cum alii putarent in loquendo ea verba sequi oportere, quae ab similibus similiter essent declinata, quas appellarunt analogias, alii cum id neglegendum putarent ac potius sequendam dissimilitudinem, quae in consuetudine est, quam vocarunt anomalian, cum, ut ego arbitror, utrumque sit nobis sequendum, quod in declinatione voluntaria sit anomalia, in naturali magis analogia.

4. De quibus utriusque generis declinationibus libros faciam bis ternos, prioris tris de earum declinationum disciplina, posteriores de eius disciplinae propaginibus. De prioribus primus erit hic, quae contra similitudinem declinationum dicantur, secundus, quae contra dissimilitudinem, tertius de similitudinum forma; de quibus quae expediero singulis tribus, tum de alteris totidem scribere ac dividere incipiam.

X.

1. Quod huiusce libri est dicere contra eos qui similitudinem sequuntur, quae est ut in aetate puer ad senem, puella ad anum, in verbis ut est scribo scribam, dicam prius contra universam analogiam, dein tum de singulis partibus. A natura sermonis incipiam.

XI.

1. Omnis oratio cum debeat dirigi ad utilitatem, ad quam tum denique pervenit, si est aperta et brevis, quae petimus, quod obscurus et longior orator est odio; et cum efficiat aperta, ut intellegatur, brevis, ut cito intellegatur, et apertam consuetudo, brevem temperantia loquentis, et utrumque fieri possit sine analogia, nihil ea opus est. Neque enim, utrum Herculi an Herculis clavam dici oporteat, si doceat analogia, cum utrumque sit in consuetudine, non neglegendum, quod aeque sunt et brevia et aperta.

XII.

1. Praeterea quoius utilitatis causa quaeque res sit inventa, si ex ea quis id sit consecutus, amplius eam scrutari cum sit nimium otiosi, et cum utilitatis causa verba ideo sint imposita rebus ut eas significent, si id consequimur una consuetudine, nihil prodest analogia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA