Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XVI

XIII.

1. Accedit quod quaecumque usus causa ad vitam sint assumpta, in his nostrumst utilitatem quaerere, non similitudinem: itaque in vestitu cum dissimillima sit virilis toga tunicae, muliebris stola pallio, tamen inaequabilitatem hanc sequimur nihilo minus.

XIV.

1. In aedificiis, quom non videamus habere ad atrium peristylon similitudinem et cubiculum ad equile, tamen propter utilitatem in his dissimilitudines potius quam similitudines sequimur: itaque et hiberna triclinia et aestiva non item valvata ac fenestrata facimus.

XV.

1. Quare cum, ut in vestitu aedificiis, sic in supellectile cibo ceterisque omnibus quae usus causa ad vitam sunt assumpta dominetur inaequabilitas, in sermone quoque, qui est usus causa constitutus, ea non repudianda.

XVI.

1. Quod si quis duplicem putat esse summam, ad quas metas naturae sit perveniendum in usu, utilitatis et elegantiae, quod non solum vestiti esse volumus ut vitemus frigus, sed etiam ut videamur vestiti esse honeste, non domum habere ut simus in tecto et tuto solum, quo necessitas contruserit, sed etiam ubi voluptas retineri possit, non solum vasa ad victum habilia, sed etiam figura bella atque ab artifice ficta, quod aliud homini, aliud humanitati satis est; quodvis sitienti homini poculum idoneum, humanitati nisi bellum parum; sed cum discessum est ab utilitate ad voluptatem, tamen in eo ex dissimilitudine plus voluptatis quam ex similitudine saepe capitur.

2. Quo nomine et gemina conclavia dissimiliter poliunt et lectos non omnis paris magnitudine ac figura faciunt. Quod si esset analogia petenda supellectili, omnis lectos haberemus domi ad unam formam et aut cum fulcro aut sine eo, nec cum ad tricliniarem gradum, non item ad cubicularem; neque potius delectaremur supellectile distincta quae esset ex ebore aliisve rebus disparibus figuris quam grabatis, qui ana logon, ad similem formam plerumque eadem materia fiunt. Quare aut negandum nobis disparia esse iucunda aut, quoniam necesse est confiteri, dicendum verborum dissimilitudinem, quae sit in consuetudine, non esse vitandam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA