Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. I-V

I.

1. *** Insignis eorum est error qui malunt quae nesciunt docere quam discere quae ignorant: in quo fuit Crates, nobilis grammaticus, qui fretus Chrysippo, homine acutissimo qui reliquit peri anomalias III libros, contra analogian atque Aristarchum est nixus, sed ita, ut scripta indicant eius, ut neutrius videatur pervidisse voluntatem, quod et Chrysippus de inaequabilitate cum scribit sermonis, propositum habet ostendere similes res dissimilibus verbis et dissimiles similibus esse vocabulis notatas, id quod est verum, et quod Aristarchus, de aequabilitate cum scribit eiusdem,verborum similitudinem quandam in inclinatione sequi iubet, quoad patiatur conseutudo.

2. Sed ii qui in loquendo partim sequi iubent nos consuetudinem partim rationem, non tam discrepant, quod consuetudo et analogia coniunctiores sunt inter se quam iei credunt, quod est nata ex quadam consuetudine analogia et ex hac consuetudine item anomalia. Quare quod consuetudo ex dissimilibus et similibus verbis eorumque declinationibus constat, neque anomalia neque analogia est repudianda, nisi si non est homo ex anima, quod ex corpore et anima.

3. Sed ea quae dicam quo facilius pervideri possint, prius de trinis copulis discernendum (nam confusim ex utraque parte pleraque dicuntur, quorum alia ad aliam referri debent summam): primum de copulis naturae et usuis: haec enim duo sunt quo deriguntur diversa, quod aliud est dicere esse verborum analogias, aliud dicere uti oportere analogiis; secundum de copulis multitudinis ac finis, utrum omnium verborum dicatur esse analogiarum usus an maioris partis; tertium de copulis personarum, qui eis debeant uti, quae sunt plures.

4. Alia enim populi universi, alia singulorum, et de ieis non eadem oratoris et poetae, quod eorum non idem ius. Itaque populus universus debet in omnibus verbis uti analogia et, si perperam est consuetus, corrigere se ipsum, cum orator non debeat in omnibus uti, quod sine offensione non potest facere, cum poeta transilire lineas impune possit.

5. Populus enim in sua potestate, singuli in illius: itaque ut suam quisque consuetudinem, si mala est, corrigere debet, sic populus suam. Ego populi consuetudinis non sum ut dominus, at ille meae est. Ut rationi optemperare debet gubernator, gubernatori unus quisque in navi, sic populus rationi, nos singuli populo. Quare ad quamcumque summam in dicendo referam si animadvertes, intelleges, utrum dicatur analogia esse an uti oportere ea; itemque intelleges si ad analogiam usum loquendi oporteat redigere, tum dici id in populum aliter ac in singulos nec idem de omnibus dici in eum qui sit in populo.

II.

1. Nunc iam primum dicam pro universa analogia, cur non modo non videatur esse reprehendenda, sed etiam cur in usu quodammodo sequenda; secundo de singulis criminibus, quibus rebus possint quae dicta sunt contra solvi, dicam ita ut generatim comprehendam et ea quae in priore libro sunt dicta et ea quae possunt dici atque illic praeterii.

III.

1. Primum quod aiunt, qui bene loqui velit consuetudinem sequi oportere, non rationem similitudinum, quod, alteram si neglegat, sine offensione facere non possit, alteram si sequatur, quod sine reprehensione non sit futurum, errant, quod qui in loquendo consuetudinem qua oportet uti sequitur, eam sequitur non sine ratione.

IV.

1. Nam vocabula ac verba quae declinamus similiter, ea in consuetudine esse videmus et ad eam conferimus et, si quid est erratum, non sine ea corrigimus. Nam ut, qui triclinium constrarunt, si quem lectum de tribus unum imparem posuerunt aut de paribus nimium aut parum produxerunt, una corrigimus et ad consuetudinem communem et ad aliorum tricliniorum analogias, sic si quis in oratione in pronuntiando ita declinat verba ut dicat disparia, quod peccat redigere debemus ad ceterorum similiumvuerborum rationem.

V.

1. Cum duo peccati genera sint in declinatione, unum quod in consuetudinem perperam receptum est, alterum quod nondum est et perperam dicatur, unum dant non oportere dici, quod non sit in consuetudine, alterum non conceditur quin ita dicatur, ut sit similiter, cum id faciant, ac, si quis puerorum per delicias pedes male ponere atque imitari vatias coeperit, hos corrigi oportere si concedant, contra si quis in consuetudine ambulandi iam factus sit vatia aut conpernis, si eum corrigi non concedant.

2. Non sequitur, ut stulte faciant qui pueris in geniculis alligent serperastra, ut eorum depravata corrigant crura? Cum vituperandus, non sit medicus qui e longinqua mala consuetudine aegrum in meliorem traducit, quare reprehendendus sit qui orationem minus valentem propter malam consuetudinem traducat in meliorem?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA