Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XI-XV

XI.

1. Quas novas verbi declinationes ratione introductas respuet forum, his boni poetae, maxime scaenici, consuetudine subigere aures populi debent, quod poetae multum possunt in hoc: propter eos quaedam verba in declinatione melius, quaedam deterius dicuntur. Consuetudo loquendi est in motu: itaque solent fieri et meliora deteriora et deteriora meliora; verba perperam dicta apud antiquos aliquos propter poetas non modo nunc dicuntur recte, sed etiam quae ratione dicta sunt tum, nunc perperam dicuntur.

XII.

1. Quare qui ad consuetudinem nos vocant, si ad rectam, sequemur: in eo quoque enim est analogia; si ad eam invitant quae est depravata, nihilo magis sequemur, nisi cum erit necesse, quam in ceteris rebus mala exempla: nam ea quoque, cum aliqua vis urget, inviti sequemur.

XIII.

1. Neque enim Lysippus artificum priorum potius secutus est vitiosa quam artem; sic populus facere debet, etiam singuli, sine offensione quod fiat populi.

2. Qui amissa non modo quaerant, sed etiam quod indicium dent, idem, ex sermone si quid deperiit, non modo nihil impendunt ut requirant, sed etiam contra indices repugnant ne restituatur?

3. Verbum quod novum et ratione introductum quo minus recipiamus, vitare non debemus.

XIV.

1. Nam ad usum in vestimentis aedificiis supellectili novitati non impedit vetus consuetudo: quem enim amor assuetudinis potius in pannis possessorem retinet, quem ad nova vestimenta traducit?

XV.

1. An non saepe veteres leges abrogatae novis cedunt?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA