Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXI-XXV

XXI.

1. Non in volucribus generatim servatur analogia? Non ex aquilis aquilae atque ut ex turdis qui procreantur turdi, sic ex reliquis sui cuiusque generis?

XXII.

1. An aliter hoc fit quam in aere in aqua? Non hic conchae inter se generatim innumerabili numero similes? Non pisces? An e muraena fit lupus aut merula? Non bos ad bovem collatus similis, et qui ex his progenerantur inter se vituli? Etiam ubi dissimilis fetus, ut ex asino et equa mulus, tamen ibi analogia: quod ex quocumque asino et equa nascitur id est mulus aut mula, ut ex equo et asina hinnulei.

XXIII.

1. Non sic ex viro et muliere omnis similis partus, quod pueri et puellae? Non horum ita inter se omnia similia membra, ut separatim in suo utroque genere similitudine sint paria? Non, omnes cum sint ex anima et corpore, partes quoque horum proportione similes?

2. Quid ergo cum omnes animae hominum sint divisae in octonas partes, hae inter se non proportione similes? Quinque quibus sentimus, sexta qua cogitamus, septuma qua progeneramus, octava qua voces mittimus? Igitur quoniam qua loquimur voce oratio est, hanc quoque necesse est natura habere analogias: itaque habet.

XXIV.

1. An non vides, ut Graeci habeant eam quadripertitam, unam in qua sint casus, alteram in qua tempora, tertiam in qua neutrum, quartum in qua utrumque, sic nos habere? Ecquid verba nescis ut apud illos sint alia finita, alia non, sic utraque esse apud nos?

2. Equidem non dubito, quin animadverteris item in ea innumerabilem similitudinum numerum, ut trium temporum verbi aut trium personarum.

XXV.

1. Quis enim potest non una animadvertisse in omni oratione esse ut legebam lego legam sic lego legis legit, cum haec eadem dicantur alias ut singula, alias ut plura significentur? Quis est tam tardus qui illas quoque non animadverterit similitudines, quibus utimur in imperando, quibus in optando, quibus in interrogando, quibus in infectis rebus, quibus in perfectis, sic in aliis discriminibus?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA