Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De lingua Latina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XXXI-XXXV

XXXI.

1. Quod dicunt simile sit necne nomen nomini impudenter Aristarchum praecipere oportere spectare non solum ex recto, sed etiam ex eorum vocandi casu, esse enim deridiculum, si similes inter se parentes sint, de filiis iudicare: errant, quod non ab eorum obliquis casibus fit, ut recti simili facie ostendantur, sed propter eos facilius perspici similitudo potest eorum quam vim habeat, ut lucerna in tenebris allata non facit ut quae ibi sunt posita similia sint, sed ut videantur, quae sunt quoius modi sint.

2. Quid similius videtur quam in his est extrema littera crux Phryx? Quas, qui audit voces, auribus discernere potest nemo, cum easdem non esse similes ex declinatis verbis intellegamus, quod cum sit cruces et Phryges et de his extremis syllabis exemptum sit E, ex altero fit ut ex C et S crux, ex altero G et S Phryx. Quod item apparet, cum est demptum S: nam fit unum cruce, alterum Phryge.

XXXII.

1. Quod aiunt, cum in maiore parte orationis non sit similitudo, non esse analogian, dupliciter stulte dicunt, quod et in maiore parte est et si in minore parte sit, tamen sit, nisi etiam nos calceos negabunt habere, quod in maiore parte corporis calceos non habeamus.

XXXIII.

1. Quod dicunt nos dissimilitudinem potius gratam acceptamque habere quam similitudinem: itaque in vestitu in supellectile delectari varietate, non paribus subuculis uxoris, respondeo, si varietas iucunditas, magis varium esse in quo alia sunt similia, alia non sunt: itaque sicut abacum argento ornari, ut alia paria sint, alia disparia, sic orationem.

2. Rogant, si similitudo sit sequenda, cur malimus habere lectos alios ex ebore, alios ex testudine, sic item genere aliquo alio. Ad quae dico non dissimilitudines solum nos, sed similitudines quoque sequi saepe. Itaque ex eadem supellectili licet videre: nam nemo facit triclinii lectos nisi paris et materia et altitudine et figura. Quis facit mappas triclinaris non similis inter se? Quis pulvinos? Quis denique cetera, quae unius generis sint plura?

3. Cum, inquiunt, utilitatis causa introducta sit oratio, sequendum non quae habebit similitudinem, sed quae utilitatem. Ego utilitatis causa orationem factam concedo, sed ut vestimenta: quare ut hic similitudines sequimur, ut virilis tunica sit virili similis, item toga togae, sic mulierum stola ut sit stolae proportione et pallium pallio simile, sic cum sint nomina utilitatis causa, tamen virilia inter se similia, item muliebria inter se sequi debemus.

XXXIV.

1. Quod aiunt ut persedit et perstitit sic periacuit et percubuit quoniam non sint, non esse analogian, et in hoc errant: quod duo posteriora ex prioribus declinata non sunt, cum analogia polliceatur ex duobus similibus similiter declinatis similia fore.

XXXV.

1. Qui dicunt quod sit ab Romulo Roma et non Romula neque ut ab ove ovilia sic a bove bovilia, non esse analogias, errant, quod nemo pollicetur e vocabulo vocabulum declinari recto casu singulari in rectum singularem, sed ex duobus vocabulis similibus casus similiter declinatos similes fieri.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA