|
1. Bello
Alexandrino conflato Caesar Rhodo atque ex Syria Ciliciaque omnem classem
arcessit; Creta sagittarios, equites ab rege Nabataeorum Malcho evocat;
tormenta undique conquiri et frumentum mitti, auxilia adduci iubet. Interim
munitiones cotidie operibus augentur atque omnes oppidi partes, quae minus esse
firmae videntur, testudinibus ac musculis +aptantur+; ex aedificiis autem per
foramina in proxima aedificia arietes immittuntur, quantumque aut ruinis
deicitur aut per vim recipitur loci, in tantum munitiones proferuntur. Nam
incendio fere tuta est Alexandrea, quod sine contignatione ac materia sunt
aedificia et structuris ac fornicibus continentur tectaque sunt rudere aut
pavimentis. Caesar maxime studebat ut, quam angustissimam partem oppidi palus a
meridie interiecta efficiebat, hanc operibus vineisque agendis ab reliqua parte
urbis excluderet, illud spectans primum ut, cum in duas partis esset urbis
divisa acies, uno consilio atque imperio administraretur, deinde ut
laborantibus succurri atque ex altera oppidi parte auxilium ferri posset, in
primis vero ut aqua pabuloque abundaret, quarum alterius rei copiam exiguam,
alterius nullam omnino facultatem habebat; quod utrumque large palus praebere
poterat.
2. Neque vero
Alexandrinis in gerendis negotiis cunctatio ulla aut mora inferebatur. Nam in
omnis partis, per quas fines Aegypti regnumque pertinet, legatos
conquisitoresque dilectus habendi causa miserant magnumque numerum in oppidum
telorum atque tormentorum convexerant et innumerabilem multitudinem adduxerant.
Nec minus in urbe maximae armorum erant institutae officinae. Servos praeterea
puberes armaverant; quibus domini locupletiores victum cotidianum stipendiumque
praebebant. Hac multitudine disposita munitiones semotarum partium tuebantur;
veteranas cohortis vacuas in celeberrimis urbis locis habebant, ut quacumque
regione pugnaretur integris viribus ad auxilium ferendum opponi possent.
Omnibus viis atque angiportis triplicem vallum obduxerant--erat autem quadrato
exstructus saxo neque minus XL pedes altitudinis habebat--quaeque partes urbis
inferiores erant, has altissimis turribus denorum tabulatorum munierant.
Praeterea alias ambulatorias totidem tabulatorum confixerant subiectisque eas
rotis funibus iumentisque obiectis derectis plateis in quamcumque erat visum
partem movebant.
3. Urbs
fertilissima et copiosissima omnium rerum apparatus suggerebat. Ipsi homines
ingeniosi atque acutissimi quae a nobis fieri viderant ea sollertia efficiebant
ut nostri illorum opera imitati viderentur, et sua sponte multa reperiebant
unoque tempore et nostras munitiones infestabant et suas defendebant. Atque
haec principes in consiliis contionibusque agitabant: populum Romanum paulatim
in consuetudinem eius regni occupandi venire. Paucis annis ante A. Gabinium cum
exercitu fuisse in Aegypto; Pompeium se ex fuga eodem recepisse; Caesarem
venisse cum copiis, neque morte Pompei quicquam profectum quo minus apud se
Caesar commoraretur. Quem si non expulissent, futuram ex regno provinciam;
idque agendum mature: namque eum interclusum tempestatibus propter anni tempus
recipere transmarina auxilia non posse.
|