|
7. Quo facto
dubitatione sublata tantus incessit timor ut ad extremum [casum] periculi omnes
deducti viderentur atque alii morari Caesarem dicerent quin navis conscendere
iuberent, alii multo gravius extimescerent, quod neque celari Alexandrini
possent in apparanda fuga, cum tam parvo spatio distarent ab ipsis, neque illis
imminentibus atque insequentibus ullus in navis receptus daretur. Erat autem
magna multitudo oppidanorum in parte Caesaris, quam domiciliis ipsorum non
moverat, quod ea se fidelem palam nostris esse simulabat et descivisse a suis
videbatur: at mihi si defendendi essent Alexandrini neque fallaces esse
neque temerarii, multa oratio frustra absumeretur; cum vero uno tempore et
natio eorum et natura cognoscatur, aptissimum esse hoc genus ad proditionem
dubitare nemo potest.
8. Caesar suorum timorem
consolatione et ratione minuebat. Nam puteis fossis aquam dulcem reperiri posse
adfirmabat: omnia enim litora naturaliter aquae dulcis venas habere. Quod si
alia esset litoris Aegypti natura atque omnium reliquorum, tamen, quoniam mare
libere tenerent, neque hostes classem haberent, prohiberi sese non posse quo
minus cotidie navibus aquam peterent vel a sinistra parte a Paraetonio vel a
dextra ab insula, quae diversae navigationes numquam uno tempore adversis
ventis praecluderentur. Fugae vero nullum esse consilium non solum eis qui
primam dignitatem haberent, sed ne eis quidem qui nihil praeterquam de vita
cogitarent. Magno negotio impetus hostium adversos ex munitionibus
sustinere; quibus relictis nec loco nec numero pares esse posse. Magnam autem
moram et difficultatem ascensum in navis habere, praesertim ex scaphis; summam
esse contra in Alexandrinis velocitatem locorumque et aedificiorum notitiam.
Hos praecipue in victoria insolentis praecursuros et loca excelsiora atque
aedificia occupaturos: ita fuga navibusque nostros prohibituros. Proinde eius
consili obliviscerentur atque omni ratione esse vincendum cogitarent.
9. Hac oratione
apud suos habita atque omnium mentibus excitatis dat centurionibus negotium ut
reliquis operibus intermissis ad fodiendos puteos animum conferant neve quam
partem nocturni temporis intermittant. Quo suscepto negotio atque omnium animis
ad laborem incitatis magna una nocte vis aquae dulcis inventa est. Ita operosis
Alexandrinorum machinationibus maximisque conatibus non longi temporis labore
occursum est. Eo biduo legio XXXVII ex dediticiis Pompeianis militibus cum
frumento, armis, telis, tormentis imposita in navis a Domitio Calvino ad litora
Africae paulo supra Alexandream delata est. Hae naves Euro, qui multos dies
continenter flabat, portum capere prohibebantur; sed loca sunt egregia omni
illa regione ad tenendas ancoras. Hi cum diu retinerentur atque aquae inopia
premerentur, navigio actuario Caesarem faciunt certiorem.
|