Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De bello Alexandrino

IntraText CT - Text

  • Capp. XVI-XVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVI-XVIII

16. Minime autem par erat proeli certamen. Nostris enim pulsis neque terra neque mari effugium dabatur victis, omniaque victoribus erant futura in incerto; [cum] illi, si superassent navibus, omnia tenerent, si inferiores fuissent, reliquam tamen fortunam periclitarentur. Simul illud grave ac miserum videbatur, perpaucos de summa rerum ac de salute omnium decertare; quorum si qui aut animo aut virtute cessisset, reliquis etiam esset cavendum, quibus pro se pugnandi facultas non fuisset. Haec superioribus diebus saepenumero Caesar suis everat, ut hoc maiore animo contenderent, quod omnium salutem sibi commendatam viderent. Eadem suum quisque contubernalem, amicum, notum prosequens erat obtestatus, ne suam atque omnium falleret opinionem, quorum iudicio delectus ad pugnam proficisceretur. Itaque hoc animo est decertatum, ut neque maritimis nauticisque sollertia atque ars praesidium ferret, neque numero navium praestantibus multitudo prodesset, neque electi ad virtutem e tanta multitudine viri virtuti nostrorum possent adaequare. Capitur hoc proelio quinqueremis una et biremis cum defensoribus remigibusque, et deprimuntur tres, nostris incolumibus omnibus. Reliquae propinquam fugam ad oppidum capiunt; quas protexerunt ex molibus atque aedificiis imminentibus et nostros adire propius prohibuerunt.

17. Hoc ne sibi saepius accidere posset, omni ratione Caesar contendendum existimavit ut insulam molemque ad insulam pertinentem in suam redigeret potestatem. Perfectis enim magna ex parte munitionibus in oppido et insulam et urbem uno tempore temptari posse confidebat. Quo capto consilio cohortis X et levis armaturae electos, quosque idoneos ex equitibus Gallis arbitrabatur, in navigia minora scaphasque imponit; [in] alteram insulae partem distinendae manus causa constratis navibus aggreditur, praemiis magnis propositis qui primus insulam cepisset. Ac primo impetum nostrorum pariter sustinuerunt: uno enim tempore et ex tectis aedificiorum propugnabant et litora armati defendebant, quo propter asperitatem loci non facilis nostris aditus dabatur, et scaphis navibusque longis quinque mobiliter et scienter angustias loci tuebantur. Sed ubi primurn locis cognitis vadisque pertemptatis pauci nostri in litore constiterunt atque hos sunt alii subsecuti constanterque in eos qui in litore aequo institerant impetum fecerunt, omnes Pharitae terga verterunt. His pulsis custodia portus relicta navis ad litora et vicum applicarunt seque ex navibus ad tuenda aedificia eiecerunt.

18. Neque vero diutius ea munitione se continere potuerunt, etsi erat non dissimile atque Alexandreae genus aedificiorum, ut minora maloribus conferantur, turresque editae et coniunctae muri locum obtinebant, neque nostri aut scalis aut cratibus aut reliquis rebus parati venerant ad oppugnandum. Sed terror hominibus mentem consiliumque eripit et membra debilitat; ut tum accidit. Qui se in aequo loco ac plano pares esse confidebant, idem perterriti fuga suorum et caede paucorum XXX pedum altitudine in aedificiis consistere ausi non sunt seque per molem in mare praecipitaverunt et DCCC passuum intervallum ad oppidum enataverunt. Multi tamen ex his capti interfectique sunt; sed numerus captivorum omnino fuit sex milium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License