|
22. Hoc
detrimento milites nostri tantum afuerunt ut perturbarentur, ut incensi atque
incitati magnas accessiones fecerint in operibus hostiurn expugnandis. In
proelils cotidianis, quandocumque fors obtulerat, procurrentibus et
erumpentibus Alexandrinis, +manum comprehendi multum operibus+ et ardentibus
studiis militum; nec divulgata Caesaris hortatio subsequi legionurn aut laborem
aut pugnandi poterat cupiditatem, ut magis deterrendi et continendi a
periculosissimis essent dimicationibus quam incitandi ad pugnandum.
23. Alexandrini
cum Romanos et secundis rebus confirmari et adversis incitari viderent neque
ullum belli tertium casum nossent quo possent esse firmiores, ut coniectura
consequi possumus, aut admoniti a regis amicis qui in Caesaris erant
praesidiis, aut suo priore consilio per occultos nuntios regi probato legatos
ad Caesarem miserunt, ut dimitteret regem transireque ad suos pateretur:
paratam enim omnem multitudinem esse, confectam taedio puellae, fiduciario
regno, dominatione crudelissima Ganymedis, facere id quod rex imperasset; quo
si auctore in Caesaris fidem amicitiamque venturi essent, nullius periculi
timorem multitudini fore impedimento quo minus se dederent.
24. Caesar etsi
fallacem gentem semperque alia cogitantem, alia simulantem bene cognitam habebat,
tamen petentibus dare veniam utile esse statuit, quod, si quo pacto sentirent
ea quae postularent, mansurum in fide dimissum regem credebat, sin, id quod
magis illorum naturae conveniebat, ducem ad bellum gerendum regem habere
vellent, splendidius atque honestius se contra regem quam contra convenarum ac
fugitivorum manum bellum esse gesturum. Itaque regem cohortatus ut consuleret
regno paterno, parceret praeclarissimae patriae, quae turpibus incendiis et
ruinis esset deformata, civis suos primum ad sanitatem revocaret, deinde
conservaret, fidem populo Romano sibique praestaret, cum ipse tantum ei
crederet ut ad hostis armatos eum mitteret, dextra dextram tenens dimittere
coepit adulta iam aetate puerum. At regius animus disciplinis fallacissimis
eruditus, ne a gentis suae moribus degeneraret, flens orare contra Caesarem
coepit ne se dimitteret: non enim sibi regnum ipsum conspectu Caesaris esse
iucundius. Compressis pueri lacrimis Caesar ipse commotus celeriter, si illa
sentiret, fore eum secum adfirmans ad suos dimisit. Ille, ut ex carceribus in
liberum cursum emissus, adeo contra Caesarem acriter bellum gerere coepit ut
lacrimas quas in colloquio proiecerat gaudio videretur profudisse. Accidisse
hoc complures Caesaris legati, amici, centuriones militesque laetabantur, quod
nimia bonitas eius fallaciis pueri elusa esset. Quasi vero id Caesar bonitate
tantum adductus ac non prudentissimo consilio fecisset.
|