|
28. Mittitur a
Mithridate nuntius Caesari qui rem gestam perferret. Cognoscit ex suis eadem
haec accidisse rex. Ita paene sub idem tempus et rex ad opprimendum Mithridaten
proficiscitur et Caesar ad recipiendum. Celeriore fluminis Nili navigatione rex
est usus, in quo magnam et paratam classem habebat. Caesar eodem itinere uti
noluit, ne navibus in flumine dimicaret, sed circuivectus est eo mari, quod
Africae partis esse dicitur, sicuti supra demonstravimus; prius tamen regis
copiis occurrit, quam is Mithridaten aggredi posset, eumque ad se victorem incolumi
exercitu recepit. Consederat cum copiis rex loco natura munito, quod erat ipse
excelsior planitie ex omnibus partibus subiecta; tribus autem ex lateribus
variis genere munitionibus tegebatur: unum latus erat adiectum flumini Nilo,
alterum editissimo loco ductum, ut partem castrorum obtineret, tertium palude
cingebatur.
29. Inter castra
et Caesaris iter flumen intercedebat angustum altissimis ripis, quod in Nilum
influebat, aberat autem ab regis castris milia passuum circiter VII. Rex cum
hoc itinere venire Caesarem comperisset, equitatum omnem expeditosque delectos
pedites ad id flumen misit qui transitu Caesarem prohiberent et eminus ex ripis
proelium impar inirent: nullum enim processum virtus habebat aut periculum
ignavia subibat. Quae res incendit dolore milites equitesque nostros, quod tam
diu pari proelio cum Alexandrinis certaretur. Itaque eodem tempore equites
Germani dispersi vada fluminis quaerentes partim demissioribus ripis flumen
tranarunt, et legionarii magnis arboribus excisis, quae longitudine utramque
ripam contingerent, proiectis [eis] repentinoque aggere iniecto flumen
transierunt. Quorum impetum adeo pertimuerunt hostes ut in fuga spem salutis
collocarent; sed id frustra: namque ex ea fuga pauci ad regem refugerunt paene
omni reliqua multitudine interfecta.
30. Caesar re
praeclarissime gesta, cum subitum adventum suum iudicaret magnum terrorem
Alexandrinis iniecturum, protinus victor ad castra regis pertendit. Haec cum et
opere magno vallata et loci natura munita animadverteret confertamque armatorum
multitudinem collocatam in vallo videret, lassos itinere ac proeliando milites
ad oppugnanda castra succedere noluit. Itaque non magno intervallo relicto ab
hoste castra posuit. Postero die castellum, quod rex in proximo vico non longe
a suis castris munierat bracchiisque cum opere castrorum coniunxerat vici
obtinendi causa, Caesar aggressus omnibus copiis expugnat, non quo id minore
numero militum consequi difficile factu putaret, sed ut ab ea victoria
perterritis Alexandrinis protinus castra regis oppugnaret. Itaque eo cursu, quo
refugientis Alexandrinos ex castello in castra sunt milites insecuti,
munitionibus successerunt acerrimeque eminus proeliari coeperunt. Duabus ex
partibus aditus oppugnationis nostris dabatur: una, quam liberum accessum
habere demonstravi, altera, quae mediocre intervallum inter castra et flumen
Nilum habebat. Maxima et electissima multitudo Alexandrinorum defendebat eam
partem, quae facillimum aditum habebat; plurimum proficiebant in repellendis
vulnerandisque nostris, qui regione fluminis Nili propugnabant: diversis enim
telis nostri figebantur, adversi ex vallo castrorum, aversi ex flumine, in quo
multae naves instructae funditoribus et sagittariis nostros impugnabant.
|