|
34. Dum haec in Aegypto
geruntur, rex Deiotarus ad Domitium Calvinum, cui Caesar Asiam finitimasque
provincias administrandas tradiderat, venit oratum ne Armeniam minorem, regnum
suum, neve Cappadociam, regnum Ariobarzanis, possideri vastarique pateretur a
Pharnace; quo malo nisi liberarentur, imperata se facere pecuniamque promissam
Caesari non posse persolvere. Domitius, non tantum ad explicandos sumptus rei
militaris cum pecuniam necessariam esse iudicaret, sed etiam turpe populo
Romano et C. Caesari victori sibique infame esse statueret regna sociorum atque
amicorum ab externo rege occupari, nuntios confestim ad Pharnacem misit,
Armenia Cappadociaque decederet neve occupatione belli civilis populi Romani
ius maiestatemque temptaret. Hanc denuntiationem cum maiorem vim habituram
existimaret, si propius eas regiones cum exercitu accessisset, ad legiones
profectus unam ex tribus, XXXVI, secum ducit, duas in Aegyptum ad Caesarem
mittit litteris eius evocatas; quarum altera bello Alexandrino non occurrit,
quod itinere terrestri per Syriam erat missa. Adiungit Cn. Domitius legioni
XXXVI duas ab Deiotaro, quas ille disciplina atque armatura nostra compluris
annos constitutas habebat, equitesque C, totidemque ab Ariobarzane sumit. Mittit
P. Sestium ad C. Plaetorium quaestorem, ut legionem adduceret quae ex
tumultuariis militibus in Ponto confecta erat, Quintumque Patisium in Ciliciam
ad auxilia arcessenda. Quae copiae celeriter omnes iussu Domiti Comana
convenerunt.
35. Interim
legati a Pharnace responsa referunt: Cappadocia se decessisse, Armeniam minorem
recepisse, quam paterno nomme iure obtinere deberet. Denique eius regni causa
integra Caesari servaretur: paratum enim se facere quod is statuisset. Cn.
Domitius cum animadverteret eum Cappadocia decessisse non voluntate adductum
sed necessitate, quod facilius Armeniam defendere posset subiectam suo regno
quam Cappadociam longius remotam, quodque omnis tris legiones adducturum
Domitium putasset, ex quibus cum duas ad Caesarem missas audisset, audacius in
Armenia substitisse, perseverare coepit, ut eo quoque regno decederet; neque
enim aliud ius esse Cappadociae atque Armeniae, nec iuste eum postulare ut in
Caesaris adventum res integra differretur; id enim esse integrum quod ita esset
ut fuisset. His responsis datis cum eis copiis quas supra scripsi profectus est
in Armeniam locisque superioribus iter facere instituit: nam ex Ponto a Comanis
iugum editum silvestre est, pertinens in Armeniam minorem, quo Cappadocia
finitur ab Armenia; cuius itineris has esse certas opportunitates [vidit], quod
in locis superioribus nullus impetus repentinus accidere hostium poterat, et
quod Cappadocia his iugis subiecta magnam commeatus copiam erat
sumministratura.
36. Compluris
interim legationes Pharnaces ad Domitium mittit quae de pace agerent regiaque
munera Domitio ferrent. Ea constanter omnia aspernabatur nec sibi quicquam fore
antiquius quam dignitatem populi Romani et regna sociorum reciperare legatis
respondebat. Magnis et continuis itineribus confectis cum adventaret ad
Nicopolim, quod oppidum positum in Armenia minore est plano ipso loco, montibus
tamen altis ab duobus lateribus obiectis satis magno intervallo ab oppido remotis,
castra posuit longe a Nicopoli circiter milia passuum VII. Quibus ex castris
cum locus angustus atque impeditus esset transeundus, Pharnaces in insidiis
delectos pedites omnisque paene disposuit equites, magnam autem multitudinem
pecoris intra eas fauces dissipari iussit paganosque et oppidanos in his locis
obversari, ut sive amicus Domitius eas angustias transiret, nihil de insidiis
suspicaretur, cum in agris et pecora et homines animum adverteret versari
tamquam amicorum adventu, sive inimicus ut in hostium finis veniret, praeda
diripienda milites dissiparentur dispersique caederentur.
|