Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De bello Alexandrino

IntraText CT - Text

  • Capp. XXXVII-XXXIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXVII-XXXIX

37. Haec cum administraret, numquam tamen intermittebat legatos de pace atque amicitia mittere ad Domitium, cum hoc ipso crederet facilius eum decipi posse. At contra spes pacis Domitio in isdem castris morandi attulit causam. Ita Pharnaces, amissa proximi temporis occasione cum vereretur ne cognoscerentur insidiae, suos in castra revocavit. Domitius postero die propius Nicopolim accessit castraque oppido contulit. Quae dum muniunt nostri, Pharnaces aciem instruxit suo more atque instituto. In fronte enim simplici derecta acie cornua trinis firmabantur subsidiis; eadem ratione haec media collocabantur acie duobus dextra sinistraque intervallis simplicibus ordinibus instructis. Perfecit inceptum castrorum opus Domitius parte copiarum pro vallo constituta.

38. Proxima nocte Pharnaces interceptis tabellariis, qui de Alexandrinis rebus litteras ad Domitium ferebant, cognoscit Caesarem magno in periculo versari flagitarique ab Domitio ut quam primum Caesari subsidia mitteret propiusque ipse Alexandream per Syriam accederet. Qua cognita re Pharnaces victoriae loco ducebat, si trahere tempus posset, cum discedendum Domitio celeriter putaret. Itaque ab oppido, qua facillimum accessum et aequissimum ad dimicandum nostris videbat, fossas duas derectas non ita magno medio intervallo relicto IIII pedum altitudinis in eum locum deduxit quo longius constituerat suam non producere aciem. Inter has fossas aciem semper instruebat, equitatum autem omnem ab lateribus extra fossam collocabat; qui neque aliter utilis esse poterat et multum numero anteibat nostrum equitatum.

39. Domitius autem, cum Caesaris magis periculo quam suo commoveretur neque se tuto discessurum arbitraretur, si condiciones quas reiecerat rursus appeteret aut +sine causa+ discederet, ex propinquis castris in aciem exercitum eduxit; XXXVI legionem in dextro cornu collocavit, Ponticam in sinistro, Deiotari legiones in mediam aciem contulit, quibus tamen angustissimum intervallum frontis reliquit reliquis cohortibus in subsidiis collocatis. Sic utrimque acie instructa processum est ad dimicandum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License