Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De bello Alexandrino

IntraText CT - Text

  • Capp. XL-XLII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XL-XLII

40. Signo sub idem tempus ab utroque dato concurritur: acriter varieque pugnatur. Nam XXXVI legio, cum extra fossam in equites regis impetum fecisset, adeo secundum proelium fecit ut moenibus oppidi succederet fossamque transiret aversosque hostis aggrederetur. At Pontica ex altera parte legio, cum paulum aversa hostibus cessisset, fossam autem circumire +acies secundo+ conata esset, ut aperto latere aggrederetur hostem, in ipso transitu fossae confixa et oppressa est. Deiotari vero legiones vix impetum sustinuerunt. Ita victrices regiae copiae cornu suo dextro mediaque acie converterunt se ad XXXVI legionem. Quae tamen fortiter vincentium impetum sustinuit, magnis copiis hostium circumdata praesentissimo animo pugnans in orbem se recepit ad radices montium; quo Pharnaces insequi propter iniquitatem loci noluit. Ita Pontica legione paene tota amissa, magna parte Deiotari militum interfecta XXXVI legio in loca se superiora contulit non amplius CCL desideratis. Ceciderunt eo proelio splendidi atque inlustres viri non nulli, equites Romani. Quo tamen incommodo Domitius accepto reliquias exercitus dissipati collegit itineribusque tutis per Cappadociam se in Asiam recepit.

41. Pharnaces rebus secundis elatus, cum de Caesare ea quae optabat speraret, Pontum omnibus copiis occupavit ibique et victor et crudelissimus rex, cum sibi fortunam paternam feliciore eventu destinaret, multa oppida expugnavit, bona civium Romanorum Ponticorumque diripuit, supplicia constituit in eos qui aliquam formae atque aetatis commendationem habebant ea quae morte essent miseriora, Pontumque nullo defendente paternum regnum glorians se recepisse obtinebat.

42. Sub idem tempus in Illyrico est incommodum acceptum, quae provincia superioribus mensibus retenta non tantum sine ignominia sed etiam cum laude erat. Namque eo missus aestate cum duabus legionibus Q. Cornificius, Caesaris quaestor, pro praetore, quamquam erat provincia minime copiosa ad exercitus alendos et finitimo bello ac dissensionibus confecta et vastata, tamen prudentia ac diligentia sua. quod magnam curam suscipiebat ne quo temere progrederetur, et recepit et defendit. Namque et castella complura locis editis posita, quorum opportunitas castellanos impellebat ad decursiones faciendas et bellum inferendum, expugnavit eaque praeda milites donavit, quae etsi erat tenuis, tamen in tanta provinciae desperatione erat grata, praesertim virtute parta, et cum Octavius ex fuga Pharsalici proeli magna classe in illum se sinum contulisset, paucis navibus Iadertinorum, quorum semper in rem publicam singulare constiterat officium, dispersis Octavianis navibus erat potitus, ut vel classe dimicare posset adiunctis captivis navibus sociorum. Cum diversissima parte orbis terrarum Cn. Pompeium Caesar victor sequeretur complurisque adversarios in Illyricum propter Macedoniae propinquitatem se reliquiis ex fuga collectis contulisse audiret, litteras ad Gabinium mittit, uti cum legionibus tironum, quae nuper erant conscriptae, proficisceretur in Illyricum coniunctisque copiis cum Q. Cornificio, si quod periculum provinciae inferretur, depelleret; sin ea non magnis copiis tuta esse posset, in Macedoniam legiones adduceret. Omnem enim illam partem regionemque vivo Cn. Pompeio bellum instauraturam esse credebat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License