|
43. Gabinius ut
in Illyricum venit hiberno tempore anni ac difficili sive copiosiorem
provinciam existimans sive multum fortunae victoris Caesaris tribuens sive virtute
et scientia sua confisus, qua saepe in bellis periclitatus magnas res et
secundas ductu ausuque suo gesserat, neque provinciae facultatibus
sublevabatur, quae partim erat exinanita partim infidelis, neque navibus
intercluso mari tempestatibus commeatus supportari poterat; magnisque
difficultatibus coactus non ut volebat sed ut necesse erat bellum gerebat. Ita
cum durissimis tempestatibus propter inopiam castella aut oppida expugnare
cogeretur, crebro incommoda accipiebat adeoque est a barbaris contemptus ut
Salonam se recipiens in oppidum maritimum, quod cives Romani fortissimi
fidelissimique incolebant, in agmine dimicare sit coactus. Quo proelio duobus
milibus militum amplius amissis, centurionibus XXXVIII, tribunis IIII, cum
reliquis copiis Salonam se recepit summaque ibi dificultate rerum omnium
pressus paucis mensibus morbo periit. Cuius et infelicitas vivi et subita mors
in magnam spem Octavium adduxit provinciae potiendae; quem tamen diutius in
rebus secundis et fortuna, quae plurimum in bellis potest, diligentiaque
Cornifici et virtus Vatini versari passa non est.
44. Vatinius
Brundisi cum esset, cognitis rebus quae gestae erant in Illyrico, cum crebris
litteris Cornifici ad auxilium provinciae ferendum evocaretur et M. Octavium
audiret cum barbaris foedera percussisse compluribusque locis nostrorum militum
oppugnare praesidia partim classe per se partim pedestribus copiis per
barbaros, etsi gravi valetudine adfectus vix corporis viribus animum
sequebatur, tamen virtute vicit incommodum naturae difficultatesque et hiemis
et subitae praeparationis. Nam
cum ipse paucas in portu navis longas haberet, litteras in Achaiam ad Q.
Calenum misit, uti sibi classem mitteret. Quod cum tardius fieret quam
periculum nostrorum flagitabat, qui sustinere impetum Octavi non poterant,
navibus actuariis, quarum numerus erat satis magnus, magnitudo nequaquam satis
iusta ad proeliandum, rostra imposuit. His adiunctis navibus longis et numero
classis aucto militibus veteranis impositis, quorum magnam copiam habebat ex omnibus
legionibus, qui numero aegrorum relicti erant Brundisi, cum exercitus in
Graeciam transportaretur, profectus est in Illyricum maritimasque non nullas
civitates, quae defecerant Octavioque se tradiderant, partim recipiebat, partim
remanentis in suo consilio praetervehebatur nec sibi ullius rei moram
necessitatemque iniungebat quin quam celerrime posset ipsum Octavium
persequeretur. Hunc oppugnantem Epidaurum terra marique, ubi nostrum erat
praesidium, adventu suo discedere ab oppugnatione coegit praesidiumque nostrum
recepit.
45. Octavius cum
Vatinium classem magna ex parte confectam ex naviculis actuariis habere
cognosset, confisus sua classe substitit ad insulam Tauridem; qua regione
Vatinius insequens navigabat, non quo Octavium ibi restitisse sciret, sed quod
eum longius progressum insequi decreverat. Cum propius Tauridem accessisset
distensis suis navibus, quod et tempestas erat turbulenta et nulla suspicio
hostis, repente adversam ad se venientem navem antemnis ad medium malum
demissis instructam propugnatoribus animum advertit. Quod ubi conspexit,
celeriter vela subduci demittique antemnas iubet et milites armari et vexillo
sublato, quo pugnandi dabat signum, quae primae naves subsequebantur idem ut
facerent significabat. Parabant se Vatiniani repente oppressi; parati
deinceps Octaviani ex portu procedebant. Instruitur utrimque acies, ordine
disposita magis Octaviana, paratior militum animis Vatiniana.
|