|
49. Cassius
legionibus in hiberna dispositis ad ius dicendum Cordubam se recepit
contractumque in ea aes alienum gravissimis oneribus provinciae constituit
exsolvere; et ut largitionis postulat consuetudo, per causam liberalitatis
speciosam plura largitori quaerebantur. Pecuniae locupletibus imperabantur,
quas Longinus sibi expensas ferri non tantum patiebatur sed etiam cogebat, in
gregem locupletium simultatium causa tenues coiciebantur, neque ullum genus
quaestus aut magni et evidentis aut minimi et sordidi praetermittebatur quo
domus et tribunal imperatoris vacaret. Nemo erat, qui modo aliquam iacturam
facere posset, quin aut vadimonio teneretur aut in reos referretur. Ita magna
etiam sollicitudo periculorum ad iacturas et detrimenta rei familiaris
adiungebatur.
50. Quibus de
causis accidit ut, cum Longinus imperator eadem faceret quae fecerat quaestor,
similia rursus de morte eius provinciales consilia inirent. Horum odium confirmabant non nulli familiares eius
qui, cum in illa societate versarentur rapinarum, nihilo minus oderant eum
cuius nomine peccabant, sibique quod rapuerant acceptum referebant, quod
interciderat aut erat interpellatum Cassio assignabant. Quintam legionem
novam conscribit. Augetur odium et
ex ipso dilectu et sumptu additae legionis. Complentur equitum III milia
maximisque ornantur impensis: nec provinciae datur ulla requies.
51. Interim litteras accepit a
Caesare, ut in Africam exercitum traiceret perque Mauretaniam ad finis Numidiae
perveniret, quod magna Cn. Pompeio Iuba miserat auxilia maioraque missurus
existimabatur. Quibus litteris acceptis insolenti voluptate efferebatur, quod
sibi novarum provinciarum et fertilissimi regni tanta oblata esset facultas. Itaque
ipse in Lusitaniam proficiscitur ad legiones arcessendas auxiliaque adducenda;
certis hominibus dat negotium ut frumentum navesque C praepararentur
pecuniaeque describerentur atque imperarentur, ne qua res cum redisset
moraretur. Reditus eius fuit celerior omnium opinione: non enim labor aut
vigilantia cupienti praesertim aliquid Cassio deerat.
|