|
52. Exercitu coacto in unum
locum castris ad Cordubam positis pro contione militibus exponit quas res
Caesaris iussu gerere deberet, polliceturque eis, cum in Mauretaniam
traiecisset, sestertios [centenos] se daturum; quintam fore in Hispania
legionem. Ex contione se Cordubam recepit eoque ipso die tempore postmeridiano,
cum in basilicam iret, quidam Minucius Silo cliens L. Racili libellum, quasi
aliquid ab eo postularet, ut miles ei tradit, deinde post Racilium--nam is
latus Cassi tegebat --, quasi responsum peteret, celeriter dato loco cum se
insinuasset, sinistra corripit aversum dextraque bis ferit pugione. Clamore sublato
fit a coniuratis impetus universis. Munatius Flaccus proximum gladio traicit
lictorem; hoc interfecto Q. Cassium legatum vulnerat. Ibi T. Vasius et L.
Mercello simili confidentia Flaccum, municipem suum, adiuvant: erant enim omnes
Italicenses. Ad ipsum Longinum L. Licinius Squillus involat iacentemque levibus
sauciat plagis.
53. Concurritur ad Cassium
defendendum: semper enim Berones complurisque evocatos cum telis secum habere
consuerat. A quibus ceteri intercluduntur qui ad caedem faciendam subsequebantur;
quo in numero fuit Calpurnius Salvianus et Manilius Tusculus. Minucius inter
saxa quae iacebant in itinere fugiens opprimitur et relato domum Cassio ad eum
deducitur. Racilius in proximam se domum familiaris sui confert, dum certum
cognosceret confectusne Cassius esset. L. Laterensis, cum id non dubitaret,
accurrit laetus in castra militibusque vernaculis et secundae legionis, quibus
odio sciebat praecipue Cassium esse, gratulatur; tollitur a multitudine in
tribunal, praetor appellatur. Nemo enim aut in provincia natus, ut vernaculae
legionis milites, aut diuturnitate iam factus provincialis, quo in numero erat
secunda legio, non cum omni provincia consenserat in odio Cassi: nam legionem
XXX et XXI paucis mensibus in Italia scriptas Caesar attribuerat Longino,
quinta legio nuper ibi erat confecta.
54. Interim
nuntiatur Laterensi vivere Cassium. Quo nuntio dolore magis permotus quam animo
perturbatus reficit se celeriter et ad Cassium visendum proficiscitur. Re
cognita XXX legio signa Cordubam infert ad auxilium ferendum imperatori suo. Facit hoc idem XXI. Subsequitur has
V. Cum duae legiones reliquae essent in castris, secundani, veriti ne soli
relinquerentur atque ex eo quid sensissent iudicaretur, secuti sunt factum
superiorum. Permansit in sententia legio vernacula nec ullo timore de gradu
deiecta est.
|