|
55. Cassius eos
qui nominati erant conscii caedis iubet comprehendi; +legiones V in castra
remittit cohortibus XXX retentis.+ Indicio Minuci cognoscit L. Racilium et L.
Laterensem et Annium Scapulam, maximae dignitatis et gratiae provincialem
hominem sibique tam familiarem quam Laterensem et Racilium, in eadem fuisse
coniuratione, nec diu moratur dolorem suum quin eos interfici iubeat. Minucium
libertis tradit excruciandum, item Calpurnium Salvianum, qui profitetur
indicium coniuratorumque numerum auget, vere, ut quidam existimant, ut non
nulli queruntur, coactus. Isdem
cruciatibus adfectus L. Mercello . . . Squillus nominat pluris; quos Cassius
interfici iubet exceptis eis qui se pecunia redemerunt. Nam palam HS LX cum
Calpurnio paciscitur et cum Q. Sestio L. Qui si maxime nocentes sunt multati, tamen
periculum vitae dolorque vulnerum pecuniae remissus crudelitatem cum avaritia
certasse significabat.
56. Aliquot post diebus
litteras a Caesare missas accipit, quibus cognoscit Pompeium in acie victum
amissis copiis fugisse. Qua re cognita mixtam dolore voluptatem capiebat:
victoriae nuntius laetitiam exprimebat, confectum bellum licentiam temporum
intercludebat. Sic erat dubius animus utrum nihil timere an omnia licere
mallet. Sanatis vulneribus arcessit omnis qui sibi pecunias expensas tulerant,
acceptasque eas iubet referri; quibus parum videbatur imposuisse oneris,
ampliorem pecunam imperat. Equitum autem Romanorum dilectum instituit; quos ex
omnibus conventibus coloniisque conscriptos transmarina militia perterritos ad
sacramenti redemptionem vocabat. Magnum hoc fuit vectigal, maius tamen creabat
odium. His rebus confectis totum exercitum lustrat; legiones quas in Africam
ducturus erat et auxilia mittit ad traiectum. Ipse classem quam parabat ut
inspiceret, Hispalim accedit ibique moratur, propterea quod edictum tota
provincia proposuerat, quibus pecunias imperasset neque contulissent, se
adirent. Quae evocatio vehementer omnis turbavit.
57. Interim L. Titius, qui eo
tempore tribunus militum in legione vernacula fuerat, nuntiat eam a legione XXX,
quam Q. Cassius legatus simul ducebat, cum ad oppidum Ilipam castra haberet,
seditione facta centurionibus aliquot occisis qui signa tolli non patiebantur,
discessisse et ad secundam legionem contendisse, quae ad fretum alio itinere
ducebatur. Cognita re noctu cum V cohortibus unetvicesimanorum
egreditur, mane pervenit +noctu+. Ibi eum diem, ut quid ageretur perspiceret,
moratus Carmonem contendit. Hic, cum legio XXX et XXI et cohortes IIII ex V
legione totusque convenisset equitatus, audit IIII cohortis a vernaculis
oppressas ad Obuculam cum his ad secundam pervenisse legionem omnisque ibi se
coniunxisse et T. Thorium Italicensem ducem delegisse. Celeriter habito
consilio M. Marcellum quaestorem Cordubam, ut eam in potesate retineret, Q.
Cassium legatum Hispalim mittit. Paucis ei diebus affertur conventum
Cordubensem ab eo defecisse Marcellumque aut voluntate aut necessitate
adductum--namque id varie nuntiabatur--consentire cum Cordubensibus; duas
cohortis legionis V, quae fuerant Cordubae in praesidio, idem facere. Cassius
his rebus incensus movet castra et postero die Segoviam ad flumen Singiliense
venit. Ibi habita contione militum temptat animos; quos cognoscit non sua sed
Caesaris absentis causa sibi fidissimos esse nullumque periculum deprecaturos, dum
per eos Caesari provincia restitueretur.
|