|
58. Interim
Thorius ad Cordubam veteres legiones adducit ac, ne dissensionis initium natum
seditiosa militum suaque natura videretur, simul ut contra Q. Cassium, qui
Caesaris nomine maioribus viribus uti videbatur, aeque potentem opponeret
dignitatem, Cn. Pompeio se provinciam reciperare velle palam dictitabat. Et
forsitan etiam hoc fecerit odio Caesaris et amore Pompei, cuius nomen multum
poterat apud eas legiones quas M. Varro obtinuerat. Sed id qua mente, communis
erat coniectura: certe hoc prae se Thorius ferebat; milites adeo fatebantur, ut
Cn. Pompei nomen in scutis inscriptum haberent. Frequens legionibus conventus
obviam prodit, neque tantum virorum sed etiam matrum familias ac
praetextatorum, deprecaturque ne hostili adventu Cordubam diriperent: nam se
contra Cassium consentire cum omnibus; contra Caesarem ne facere cogerentur
orare.
59. Tantae
multitudinis precibus et lacrimis exercitus commotus cum videret ad Cassium
persequendum nihil opus esse Cn. Pompei
nomine et memoria tamque omnibus Caesarianis quam Pompeianis Longinum esse in
odio neque se conventum neque M. Marcellum contra Caesaris causam posse
perducere, nomen Pompei ex scutis detraxerunt, Marcellum, qui se Caesaris
causam defensurum profitebatur, ducem asciverunt praetoremque appellarunt et
conventum sibi adiunxerunt castraque ad Cordubam posuerunt. Cassius eo biduo
circiter IIII milia passuum a Corduba citra flumen Baetim in oppidi conspectu
loco excelso facit castra; litteras ad regem Bogudem in Mauretaniam et [ad] M.
Lepidum proconsulem in Hispaniam citeriorem mittit, subsidio sibi provinciaeque
Caesaris causa quam primum veniret. Ipse hostili modo Cordubensium agros
vastat, aedificia incendit.
60. Cuius rei
deformitate atque indignitate legiones quae Marcellum sibi ducem ceperant ad
eum concurrerunt, ut in aciem educerentur orant, priusque confligendi sibi
potestas fieret quam cum tanta contumelia nobilissimae carissimaeque
possessiones Cordubensium in conspectu suo rapinis, ferro flammaque
consumerentur. Marcellus cum confligere miserrimum putaret, quod et victoris et
victi detrimentum ad eundem Caesarem esset redundaturum neque suae potestatis
esset, legiones Baetim traducit aciemque instruit. Cum Cassium contra pro suis
castris aciem instruxisse loco superiore videret, causa interposita, quod is in
aequum non descenderet, Marcellus militibus persuadet ut se recipiant in
castra. Itaque copias reducere coepit. Cassius, quo bono valebat Marcellumque
infirmum esse sciebat, aggressus equitatu legionarios se recipientis compluris
novissimos in fluminis ripis interfecit. Cum hoc detrimento quid transitus
fluminis viti difficultatisque haberet cognitum esset, Marcellus castra Baetim
transfert, crebroque uterque legiones in aciem educit; neque tamen confligitur
propter locorum difficultates.
|