|
61. Erat copiis
pedestribus multo firmior Marcellus; habebat enim veteranas nultisque proeliis
expertas legiones. Cassius fidei magis quam virtuti legionum confidebat.
Itaque, cum castra castris collata essent et Marcellus locum idoneum castello
cepisset quo prohibere aqua Cassianos posset, Longinus, veritus ne genere
quodam obsidionis clauderetur in regionibus alienis sibique infestis, noctu
silentio ex castris proficiscitur celerique itinere Uliam contendit, quod sibi
fidele esse oppidum credebat. Ibi adeo coniuncta ponit moenibus castra ut et
loci natura--namque Ulia in edito monte posita est--et ipsa munitione urbis
undique ab oppugnatione tutus esset. Hunc Marcellus insequitur et quam proxime
potest Uliam castra castris confert locorumque cognita natura, quo maxime rem
deducere volebat, necessitate est deductus ut neque confligeret--cuius si rei
facultas esset, resistere incitatis militibus non poterat--neque vagari Cassium
latius pateretur, ne plures civitates ea paterentur quae passi erant
Cordubenses. Castellis idoneis locis collocatis operibusque in circuitu oppidi
continuatis Uliam Cassiumque munitionibus clausit. Quae prius quam
perficerentur, Longinus omnem suum equitatum emisit; quem magno sibi usu fore
credebat, si pabulari frumentarique Marcellum non pateretur, magno autem fore
impedimento, si clausus obsidione et inutilis necessarium consumeret frumentum.
62. Paucis
diebus Q. Cassi litteris acceptis rex Bogus cum copiis venit adiungitque ei
legioni quam secum adduxerat compluris cohortis auxiliarias Hispanorum. Namque
ut in civilibus dissensionibus accidere consuevit, ita temporibus illis in
Hispania non nullae civitates rebus Cassi studebant, plures Marcellum fovebant.
Accedit cum copiis Bogus ad exteriores Marcelli munitiones. Pugnatur utrimque
acriter, crebroque id accidit fortuna saepe ad utrumque victoriam transferente;
nec tamen umquam ab operibus depellitur Marcellus.
63. Interim
Lepidus ex citeriore provincia cum cohortibus legionariis XXXV magnoque numero
equitum et reliquorum auxiliorum venit ea mente Uliam, ut sine ullo studio
contentiones Cassi Marcellique componeret. Huic venienti sine dubitatione
Marcellus se credit atque offert; Cassius contra suis se tenet praesidiis, sive
eo quod plus sibi iuris deberi quam Marcello existimabat, sive eo quod ne
praeoccupatus animus Lepidi esset obsequio adversarii verebatur. Ponit ad Uliam
castra Lepidus neque habet a Marcello quicquam divisi. Ne pugnetur interdicit;
ad exeundum Cassium invitat fidemque suam in re omni interponit. Cum diu
dubitasset Cassius quid sibi faciendum quidve Lepido esset credendum, neque
ullum exitum consili sui reperiret si permaneret in sententia, postulat uti
munitiones disicerentur sibique liber exitus daretur. Non tantum indutiis
factis sed prope iam [pace] constituta opera [cum] complanarent custodiaeque
munitionum essent deductae, auxilia regis in id castellum Marcelli quod
proximum erat regis castris, neque opinantibus omnibus--si tamen in omnibus
fuit Cassius: nam de huius conscientia dubitabatur --, impetum fecerunt
complurisque ibi milites oppresserunt. Quod nisi celeriter indignatione et
auxilio Lepidi proelium esset diremptum, maior calamitas esset accepta.
|