|
67. Cum propius
Pontum finisque Gallograeciae accessisset, Deiotarus, tetrarches Gallograeciae
tum quidem paene totius, quod ei neque legibus neque moribus concessum esse
ceteri tetrarchae contendebant, sine dubio autem rex Armeniae minoris ab senatu
appellatus, depositis regiis insignibus neque tantum privato vestitu sed etiam
reorum habitu supplex ad Caesarem venit oratum ut sibi ignosceret, quod in ea
parte positus terrarum quae nulla praesidia Caesaris habuisset exercitibus
imperiisque [coactus] in Cn. Pompei castris fuisset: neque enim se debuisse
iudicem esse controversiarum populi Romani, sed parere praesentibus imperiis.
68. Contra quem
Caesar, cum plurima sua commemorasset officia quae consul ei decretis publicis
tribuisset, cumque defensionem eius nullam posse excusationem eius imprudentiae
recipere coarguisset, quod homo tantae prudentiae ac diligentiae scire
potuisset quis urbem Italiamque teneret, ubi senatus populusque Romanus, ubi
res publica esset, quis denique post L. Lentulum, C. Marcellum consul esset,
tamen se concedere id factum superioribus suis beneficiis, veteri hospitio
atque amicitiae, dignitati aetatique hominis, precibus eorum qui frequentes
concurrissent hospites atque amici Deiotari ad deprecandum, de controversiis
tetrarcharum postea se cogniturum esse dixit, regium vestitum ei restituit.
Legionem autem eam quam ex genere civium suorum Deiotarus armatura
disciplinaque nostra constitutam habebat equitatumque omnem ad bellum gerendum
adducere iussit.
69. Cum in
Pontum venisset copiasque omnis in unum locum coegisset, quae numero atque
exercitatione bellorum mediocres erant--excepta enim legione sexta, quam secum
abduxerat Alexandrea veteranam multis laboribus periculisque functam multisque
militibus partim difficultate itinerum ac navigationum partim crebritate
bellorum adeo deminutam, ut minus mille hominibus in ea esset, reliquae erant
tres legiones, una Deiotari, duae quae in eo proelio quod Cn. Domitium fecisse
cum Pharnace scripsimus fuerant --, legati a Pharnace missi Caesarem adeunt
atque imprimis deprecantur ne eius adventus hostilis esset: facturum enim omnia
Pharnacen quae imperata essent. Maximeque commemorabant nulla Pharnacen auxilia
contra Caesarem Pompeio dare voluisse, cum Deiotarus, qui dedisset, tamen ei
satisfecisset.
|