|
76. Magno atque
acri proelio comminus facto dextro cornu, quo veterana legio sexta erat
collocata, initium victoriae natum est. Ab ea parte cum in proclive
detruderentur hostes, multo tardius, sed tamen isdem dis adiuvantibus sinistro
cornu mediaque acie totae profligantur copiae regis. Quae quam facile subierant
iniquum locum, tam celeriter gradu pulsae premebantur loci iniquitate. Itaque
multis militibus partim interfectis partim suorum ruina oppressis, qui
velocitate effugere poterant, armis tamen proiectis vallem transgressi nihil ex
loco superiore inermi proficere poterant. At nostri victoria elati subire
iniquum locum munitionesque aggredi non dubitarunt. Defendentibus autem eis
cohortibus castra quas Pharnaces praesidio reliquerat, celeriter castris
hostium sunt potiti. Interfecta multitudine omni suorum aut capta Pharnaces cum
paucis equitibus profugit; cui nisi castrorum oppugnatio facultatem attulisset
liberius profugiendi, vivus in Caesaris potestatem adductus esset.
77. Tali
victoria totiens victor Caesar incredibili est laetitia adfectus, quod maximum
bellum tanta celeritate confecerat, +quodque subiti periculi recordatione
laetior quod+ victoria facilis ex difficillimis rebus acciderat. Ponto recepto
praeda omni regia militibus condonata postero die cum expeditis equitibus ipse
proficiscitur, legionem sextam decedere ad praemia atque honores accipiendos in
Italiam iubet, auxilia Deiotari domum remittit, duas legiones cum Caelio
Viniciano in Ponto relinquit.
78. Ita per
Gallograeciam Bithyniamque in Asiam iter facit omniumque earum provinciarum de
controversiis cognoscit et statuit; iura in tetrarchas, reges, civitates
distribuit. Mithridaten Pergamenum, a quo rem feliciter celeriterque gestam in
Aegypto supra scripsimus, regio genere ortum, disciplinis etiam regiis
educatum--nam eum Mithridates, rex Asiae totius, propter nobilitatem Pergamo
parvulum secum asportaverat in castra multosque retinuerat annos--regem
Bosphori constituit, quod sub imperio Pharnacis fuerat, provinciasque populi
Romani a barbaris atque inimicis regibus interposito amicissimo rege munivit.
Eidem tetrarchian [legibus] Gallograecorum iure gentis et cognationis
adiudicavit occupatam et possessam paucis ante annis a Deiotaro. Neque tamen usquam
diutius moratus est quam necessitas urbanarum seditionum pati videbatur. Rebus
felicissime celerrimeque confectis in Italiam celerius omnium opinione venit.
|