Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Apologeticum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLIII.

1. Plane confitebor, quinam, si forte, vere de sterilitate Christianorum conqueri possint. Primi erunt lenones, perductores, aquarioli, tum sicarii, venenarii, magi, item aruspices, arioli, mathematici. His infructuosos esse magnus est fructus. Et tamen quodcunque dispendium est rei vestrae per hanc sectam, cum aliquo praesidio conpensari potest. Quanti habetis, non dico iam qui de vobis daemonia excutiant, non dico iam qui pro vobis quoque vero deo preces sternant, quia forte non creditis, sed a quibus nihil timere possitis?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA