Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber II
    • XXXVII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXVII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

1. Provectum regni nostri benignitas debet aemulari, ut tnatum humanitas relaxet dona, quantum res publica suscepit augmenta. non enim aliter laudatum modum possumus custodire, nisi ad considerationem rerum nostrum debeamus excitare propositum. inter tot enim cottidie deo propitiante successus tenacitatis esset vitium angusta largitate contentum. atque ideo illustris magnificentia tua praesenti auctoritate cognoscat Spoletinis civibus ad exhibitionem thermarum supra consuetudinem aliam millenam esse deputandam. cupimus enim libenter impendere quae ad salubritatem novimus civium pertinere, quia laudes sunt nostrorum temporum celebrata gaudia populorum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License