Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber VII
    • XX. FORMULA BINORUM ET TERNORUM, SI PER IUDICEM AGANTUR.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XX. FORMULA BINORUM ET TERNORUM, SI PER IUDICEM AGANTUR.

1. Ad genium dignitatis tuae credimus pertinere, si competentia tibi videamur iniungere, quia tanto quis gratior redditur, quanto parendi causas amplius suscepisse monstratur. et ideo binorum et ternorum titulos, quos a provincialibus exigi prisca decrevit auctoritas, per illam indictionem, officio tuo procurante, ad scrinia comitis sacrarum largitionum transmittere maturabis, ita ut omnis quantitas intra kal. Martiarum diem sollemniter impleatur. ne de proprio reddere cogaris quod procurare neglexeris. tuam enim tetigisset iniuriam, si alter eos titulos videretur exigere, quos ad te praeceperunt leges sacratissimae pertinere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License