Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • VII. FELICI V. C. THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VII. FELICI V. C. THEODERICUS REX.

1. Venantii tutoris Plutiani aditione cognovimus in ea te, qua non decuerat, actione versatum, ut eum, quem sumptu proprio iuvare debuisses, dispendio proprietatis affligeres. affinitatem quippe tuam solacia debuerant impensa testari. quale ergo videtur sanguine coniunctis, quod criminosum probaretur extraneis?

2. Atque ideo praesenti iussione censemus, ut, quicquid a Neoterio prodiga voluntate lascivo te non tam comparasse quam subripuisse cognoscis, incorporanda militi nostro sine aliqua dilatione restituas, ne nos huius modi factum cogas legibus vindicare, qui nunc videmur omnia mansuetudine temperasse. perire enim pupillo non patimur quod parentibus sub nostra laude dederamus. gravissimum est enim per calumniam subtrahi, quod collatum est munificentia principali.

3. Reliqua vero, quae pro iugalis tuae assereris portione contempto iustitiae tramito divisisse—si tamen appellanda divisio est, quam sub unius celebratam constat arbitrio ñ, ad nostrum comitatum festinus occurre, ut inter vos ea quae iustitiae conveniunt ordinemus. iniquum est enim, ut de una substantia, quibus competit aequa successio, alii abundanter affluant, alii paupertatis incommodis ingemiscant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License