Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber X
    • XXXII. IUSTINIANO IMPERATORI VITIGIS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXII. IUSTINIANO IMPERATORI VITIGIS REX.

1. Quanta sit nobis, clementissime imperator, gratiae vestrae votiva suavitas, hinc omnino datur intellegi, ut post tot gravissimas laesiones et tanta effusione sanguinis perpetrata sic videamur pacem vestram quaerere, tamquam nos nemo vestrorum putetur ante laesisse. pertulimus talia, qualia et ipsos possunt offendere qui fecerunt, insecutiones sine reatu, odium sine culpa, damna sine debitis. et ne pro parvitate sui neglegi potuisset, non in provinciis tantum, sed in ipso rerum capite probatur inflictum. aestimate, quos dolores abicimus, ut vestram iustitiam reperire possimus. talis res effecta est, quam mundus loquatur: quae sic a vobis meretur componi, ut aequitatem vestram generalitas debeat ammirari.

2. Nam si vindicta regis Theodahadi quaeritur, mereor diligi: si commendatio divae memoriae Amalasuinthae reginae prae oculis habetur, eius debet filia cogitari, quam nisus vestrorum omnium perducere decuisset ad regnum, ut cunctae gentes potuissent agnoscere vicissitudinem vos gratiae tanto pignori reddidisse.

3. Illud etenim vos debuit permovere, quod distributione mirabili ante regni fastigia invicem vos divinitas nostram fecit habere notitiam, ut amoris causam tribueret, quibus aspectus gratiam contulisset. quali enim reverentia principem colere potui, quem adhuc in illa positus fortuna suspexi? sed potestis et nunc omnia redintegrare quae facta sunt, quando non est difficile illum in affectum retinere, qui gratiam constat desideranter expetere.

4. Et ideo salutantes clementiam vestram honorificentia competenti indicamus nos legatos nostros illum atque illum ad serenitatis vestrae sapientiam destinasse, ut omnia more vestro cogitetis, quatinus utraeque res publicae restaurata concordia perseverent et quod temporibus retro principum laudabili opinione fundatum est, sub vestro magis imperio divinis auxiliis augeatur. reliqua vero per legatos praedictos serenitati vestrae verbo insinuanda commisimus, ut et aliqua epistularis brevitas perstringeret et causas nostras suggerentes plenius intimarent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License