Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. LXI-LXIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LXI-LXIII

LXI.

1. '' Quid est , inquit, vobis investigare, conquirere, quisnam hominem fecerit, animarum origo quae sit, quis malorum excogitaverit causas, orbe sit sol amplior an pedis unius latitudine metiatur, alieno ex lumine an propriis luceat fulgoribus luna? Quae neque scire compendium neque ignorare detrimentum est ullum.

2. Remittite haec deo atque ipsum scire concedite, quid quare aut unde sit, debuerit esse aut non esse, supernatum sit aliquid an ortus primigenios habeat, aboleri conveniat an reservari, exuri, dissolvi an repetita integritate renovari. Vestris non est rationibus liberum inplicare vos talibus et tam remota in utilitate curare?

3. Res vestra in ancipiti sita est, salus dico animarum vestrarum, et nisi vos adplicatis dei principis notioni, a corporalibus vinculis exsolutos expectat mors saeva, non repentinam adferens extinctionem sed per tractum temporis cruciabilis poenae acerbitate consumens''.

LXII.

1. Neque illud obrepat aut spe vobis aeria blandiatur, quod ab sciolis nonnullis et plurimum sibi adrogantibus dicitur, deo esse se gnatos nec fati obnoxios legibus, si vitam restrictius egerint, aulam sibi eius patere, ac post hominis functionem prohibente se nullo tamquam in sedem referri patritam; neque quod magi spondent, commendaticias habere se preces quibus emollitae nescio quae potestates vias faciles praebeant ad caelum contendentibus subvolare, neque quod Etruria libris in Acheronticis pollicentur, certorum animalium sanguine numinibus certis dato divinas animas fieri et ab legibus mortalitatis educi.

2. Blandimenta haec cassa sunt et inanium fomenta votorum. Servare animas alius nisi deus omnipotens non potest, nec praeterea quisquam est qui longaevas facere, perpetuitatis possit et spiritum subrogare, nisi qui immortalis et perpetuus solus est et nullius temporis circumscriptione finitus.

3. Cum enim dii omnes, vel quicumque sunt veri vel qui esse rumore atque opinione dicuntur, immortales et perpetui voluntate eius sint et beneficii munere, qui fieri potis est, ut alii praestare id quod ipsi sunt valeant, cum alienum id habeant et maioris potentia commodatum?

4. Caedant licet hostias quantaslibet Etruria, humana sibi omnia sapientes negent, magi cunctas emolliant et commulceant potestates: nisi ab domino rerum datum fuerit animis id quod ratio postulat idque per mandatum, multum postea paenitebit fuisse inrisui, cum ad sensum coeperit interitionis accedi.

LXIII.

1. ''Sed si, inquiunt, Christus in hoc missus a Deo est, ut infelices animas ab interitionis exitio liberaret, quid saecula commeruerunt priora, quae ante ipsius adventum mortalitatis condicione consumpta sunt?''. - Potestis enim scire, quid sit cum eis animis actum priscorum veterrimorum que mortalium, subventum et his an sit ratione aliqua, consultum atque provisum?

2. Potestis, inquam, scire id quod Christo potuit docente cognosci, infinita an finita sint saecula ex quo in terris esse genus hominum coepit, quando primum animae corporibus inligatae, quis auctor vinctionis istius, quinimmo ipsius quisnam hominis fabricator, quo priorum abscesserint animae, quibus in mundi partibus aut regionibus fuerint, corruptibiles an contra, potuerintne accedere ad periculum moriendi , nisi tempore necessario conservator occurrisset Christus?

3. Exponite has curas et incognitas vobis relinquite quaestiones: miseratio et illis impertita est regia et aequaliter per omnes divina beneficia cucurrerunt: conservatae sunt, liberatae sunt et mortalitatis sortem condicionem que posuerunt. ''Quo genere, quae, quando?''. - Si adrogantia, si typhus, si elatio abesset a vobis, iamdudum haeG scire <Christo> potuistis auctore.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License