Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. LXVII-LXIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LXVII-LXIX

LXVII.

1. Itaque cum nobis intenditis aversionem a religione priorum, causam convenit ut inspiciatis, non factum, nec quid reliquerimus opponere, sed secuti quid simus potissimum contueri. Nam si mutare sententiam culpa est ulla vel crimen et a veteribus institutis in alias res novas voluntatesque migrare, criminatio ista et vos spectat, qui totiens vitam consuetudinemque mutastis, qui in mores alios atque alios ritus priorum condemnatione transistis.

2. Numquid enim quinque in classes habetis populum distributum, vestri olim ut habuere maiores? numquid magistratus per populum creatis? militaria urbana communia quae sint comitia scitis? servatis de caelo aut otiosas facitis obnuntiationibus actiones? si paratis bella, signum monstratis ex arce? aut fetialia iura tractatis? per clarigationem repetitis res raptas? aut Martium discrimen obeuntes spem proelii sumitis et ex acuminibus auspicatis ?

3. in potestatibus obeundis leges conservatis annarias? in donis, in muneribus Cincias? in cohibendis censorias sumptibus? in penetralibus et caeligenis perpetuos fovetis focos? sacras facitis mensas salinorum adpositu et simulacris deorum? cum in matrimonia convenitis, toga sternitis lectulos et maritorum genios advocatis? nubentium crinem caelibari hasta mulcetis? puellarum togulas Fortunam defertis ad Virginalem? matres familias vestrae in atriis operantur domorum industrias testificantes suas? potionibus abstinent vini? adfinibus et propinquis osculari eas ius est, ut sobrias comprobent atque abstemias se esse?

LXVIII.

1. In Albano antiquitus monte nullos alios licebat quam nivei tauros immolare candoris: nonne istum morem religionemque mutastis atque, ut rufulos liceret dari, senatus constitutum sanctione? Cum Romulo Pompilioque regnantibus percocta plane ac madida concremarentur diis exta, nonne rege sub Tullo semicruda coepistis et leviter animata porrigere prisca observatione contempta?

2. Ante adventum in Italiam Herculis cum ex Apollinis monitu patri Diti ac Saturno humanis capitibus supplicaretur, et hunc similiter morem non fraude callidula et nominum ambiguitate mutastis?

3. Cum igitur et vos ipsi modo illos mores modo alias leges fueritis secuti, multaque vel erroribus cognitis vel animadversione meliorum sint a vobis repudiata, contempta, quid est a nobis factum contra sensum iudiciumque commune, si maiora et certiora delegimus nec sumus nos passi falsorum religionibus attineri?

LXIX.

1. ''Sed novellum nomen est nostrum et ante dies paucos religio est nata quam sequimur.'' - Ut interim concedam id quod nobis obicitur intentionis esse non falsae quid est enim in negotiis hominum, quod vel opera corporis et manibus fiat vel solius animi disciplina et cognitione teneatur, quod non ex aliquo coeperit tempore et in usum exierit experientiamque mor talium? Medicina philosophia musica ceteraeque omnes artes quibus vita est exstructa et expolita communis cum hominibus natae sunt, et non potius nuper, quinimmo paene paulo ante agitari, intellegi celebrari que coeperunt?

2. Antequam Tages Tuscus oras contingeret luminis16 quisquam hominum sciebat aut esse noscendum condiscendunlque curabat, an fulminum casibus aut extorum aliquid significaretur in venis? Quando siderum motus aut ratio coepta est genethliaca sciri? non post Theutin Aegyptium aut post Atlantem, ut quidam ferunt, gestatorem, baiulum, tibicinem illum ac destinam caeli?




16 Lucret. I 22.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License