Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. LVIII-LX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LVIII-LX

LVIII.

1. ''Sed ab indoctis hominibus et rudibus scripta sunt et idcirco non sunt facili auditione credenda''. - Vide ne magis haec fortior causa sit, cur illa sint nullis coinquinata mendacis, mente simplici prodita et ignara lenocinis ampliare.

2. ''Trivialis et sordidus sermo est''. - Numquam enim veritas sectata est fucum nec quod exploratum et certum est circumduci se patitur orationis per ambitum longiorem. Collectiones enthymemata definitiones omniaque illa ornamenta quibus fides queritur adsertioni suspicantes adiuvant, non veritatis liniamenta demonstrant?

3. Ceterum qui scit, quid sit illud quod dicitur, nec definit nec colligit neque alia sectatur artificia verborum, quibus capi consueti sunt audientes et ad consensum rei circumscriptionis necessitate traduci.

LIX.

1. ''Barbarismis, soloecismis obsitae sunt, inquit, res vestrae et vitiorum deformitate pollutae''.

2. - Puerilis sane atque angusti pectoris reprehensio, quam si admittemus ut vera sit, abiciamus ex usibus nostris quorundam fructuum genera, quod cum spinis nascuntur et purgamentis aliis, quae nec alere nos possunt nec tamen impediunt perfrui nos eo, quod principaliter antecedit et saluberrimum nobis voluit esse natura.

3. Quid enim officit, o quaeso, aut quam praestat intellectui tarditatem, utrumne quid grave an hirsuta cum asperitate promatur, inflectatur quod acui an acuatur quod oportebat inflectis?

4. Aut qui minus id quod dicitur verum est, si in numero peccetur aut casu praepositione participio coniunctione? Pompa ista sermonis et oratio missa per regulas contionibus litibus foro iudiciisque servetur deturque illis immo qui, voluptatum delinimenta quaerentes, omne suum studium verborum in lumina contulerunt.

5. Cum de rebus agitur ab ostentatione summotis, quid dicatur spectandum est, non quali cum amoenitate dicatur, nec quid aures commulceat, sed quas adferat audientibus utilitates: maxime cum sciamus etiam quosdam sapientiae deditos non tantum abiecisse sermonis cultum verum etiam, cum possent ornatius atque uberius eloqui, trivialem studio humilitatem secutos, ne conrumperent scilicet gravitatis rigorem et sophistica se potius ostentatione iactarent.

6. Et enimvero dissoluti est pectoris in rebus seriis quaerere voluptatem, et cum tibi sit ratio cum male se habentibus atque aegris, sonos auribus infundere dulciores, non medi cinam vulneribus admovere.

7.Quamquam si verum spectes, nullus sermo natura est integer, vitiosus similiter nullus. Quaenam est enim ratio naturalis aut in mundi constitutionibus lex scripta, ut hic paries dicatur et haec sella, cum neque sexus habeant femininis generibus masculinisque discretos neque quisquam docere doctissimus me possit ipsum hic et haec quid sint aut cur ex his unum sexum virilem designet, femininis generibus id quod sequitur adplicetur.

8. Humana ista sunt placita et ad usum sermonis faciendi nòn sane omnibus necessaria: nam et haec paries forsitan et hic sella dici sine ulla reprehensione potuissent, si ab initio sic dici placuisset et a sequentibus saeculis communi esset in sermocinatione servatum.

9. Et tamen o isti, qui pollutas res nostras vitiorum criminamini foeditate, stribiligines et vos istas libris illis in maximis atque admirabilibus non habetis?

10. Nonne aliud haec utria aliud dicitis hos utres, caelus et caelum, non item pileus et pileum, non item crocus et crocum, non item fretus et fretum? Non item apud vos est positum hoc pane et hic panis, hic sanguis et hoc sanguen, candelabrum et iugulum ratione eadem iugulus et candelaber?

11. Nam si singula nomina non possunt genera plura habere quam singula neque eadem possunt huius esse generis et illius, genus enim transire genus in alterum non potest, tam peccat qui genera masculina femininis pronuntiat legibus quam ab eo peccatur qui articulos masculinos femininis generibus anteponit.

12. Atqui vos conspicimus et res masculinas <feminine> et femineas masculine et quas esse dicitis neutras et illo et hoc modo sine ulla discretione depromere.

13. Aut igitur nulla est culpa indifferenter his uti et frustra nos dicitis soloecismorum obscenitate deformes, aut si certum est singula quibus debeant rationibus explicari, in similibus vitiis vos quoque versamini, quamvis Epicados omnes, Caesellios Verrios Scauros teneatis et Nisos.

LX.

1. ''Sed si deus, inquiunt, fuit Christus, cur forma est in hominis visus et cur more est interemptus humano?''.

2. - An aliter potuit invisibilis illa vis et habens nullam substantiam corporalem inferre et commodare se mundo, conciliis interesse mortalium, quam ut aliquod tegmen materiae solidioris adsumeret, quod oculorum susciperet iniectum et ubi se figere ineptissimae posset contemplationis obtutus?

3. Quis est enim mortalium qui quiret eum videre, quis cernere, si talem voluisset inferre se terris qualis ei primigenia natura est et qualem se ipse in sua esse noluit vel qualitate vel numine?

4. Adsumpsit igitur hominis formam et sub nostri generis similitudine potentiam suam clausit, ut et videri posset et conspici, verba faceret et doceret atque omnis exequeretur res eas propter quas in a mundum venerat faciendas, summi regis imperio et dispositione servatis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License